Satis, ut existimo, hanc partem tractavimus, an 5.7.1.1
turpe esset beneficiis vinci. Quod qui quaerit, scit non
solere homines sibi ipsos dare beneficium; manifestum
enim fuisset non esse turpe a se ipsum vinci. Atqui 2.1
apud quosdam Stoicos et de hoc ambigitur, an possit
aliquis sibi beneficium dare, an debeat referre sibi
gratiam. Quod ut videretur quaerendum, illa fecerunt:
solemus dicere: 'gratias mihi ago' et 'de nullo queri 5
possum alio quam de me' et 'ego mihi irascor' et 'ego
a me poenas exigam' et 'odi me', multa praeterea eius-
modi, per quae unusquisque de se tamquam de altero
loquitur. 'Si nocere' inquit 'mihi possum, quare non 3.1
et beneficium mihi dare possim? Praeterea quae, si
in alium contulissem, beneficia vocarentur, quare, si in
me contuli, non sint? quod, si ab altero accepissem,
deberem, quare, si mihi ipse dedi, non debeam? quare 5
sim adversus me ingratus, quod non minus turpe est
quam in se sordidum esse et in se durum ac saevum
et sui neclegentem? Tam alieni corporis leno male 4.1
audit quam sui. Nempe reprenditur adsentator et
aliena subsequens verba, paratus ad falsa laudator; non
minus placens sibi et se suspiciens, ut ita dicam, ad-
sentator suus. Vitia non tantum, cum foris peccant, 5
invisa sunt, sed cum in se retorquentur. Quem magis 5.1
admiraberis, quam qui imperat sibi, quam qui se habet
in potestate? Gentes facilius est barbaras inpatientes-
que arbitrii alieni regere, quam animum suum con-
tinere et tradere sibi. Platon, inquit, agit Socrati 5
gratias, quod ab illo didicit; quare Socrates sibi non
agat, quod ipse se docuit? M. Cato ait: "Quod tibi
deerit, a te ipso mutuare"; quare donare mihi non
possim, si commodare possum? Innumerabilia sunt, 6.1
in quibus consuetudo nos dividit; dicere solemus: "sine,
loquar mecum" et "ego mihi aurem pervellam"; quae
si vera sunt, quemadmodum aliquis sibi irasci debet,
sic et gratias agere, quomodo obiurgare se, sic et 5
laudare se, quomodo damno sibi esse, sic et lucro
potest. Iniuria et beneficium contraria sunt; si de
aliquo dicimus: "iniuriam sibi fecit", poterimus dicere
et: "beneficium sibi dedit".'
MCP server: latin-mcp.packhum.org