Alexander Macedonum rex gloriari solebat a nullo 5.6.1.1
se beneficiis victum. Non est, quod nimius animi
Macedonas et Graecos et Caras et Persas et nationes
discriptas in exercitum suspiciat, nec hoc sibi praesti-
tisse regnum <a> Thraciae angulo porrectum usque ad 5
litus incogniti maris iudicet; eadem re gloriari Socrates
potuit, eadem Diogenes, a quo utique victus est. Quidni
victus sit illo die, quo homo super mensuram iam
humanae superbiae tumens vidit aliquem, cui nec dare
quicquam posset nec eripere? Archelaus rex Socratem 2.1
rogavit, ut ad se veniret; dixisse Socrates traditur
nolle se ad eum venire, a quo acciperet beneficia, cum
reddere illi paria non posset. Primum in ipsius po-
testate erat non accipere; deinde ipse dare beneficium 5
prior incipiebat, veniebat enim rogatus et id dabat,
quod utique ille non erat Socrati redditurus; etiam-
nunc Archelaus daturus erat aurum et argentum re-
cepturus contemptum auri et argenti: non poterat re-
ferre Archelao Socrates gratias? Et quid tantum erat 3.1
accepturus, quantum dabat, si ostendisset hominem
vitae ac mortis peritum utriusque fines tenentem? si
regem in luce media errantem ad rerum naturam ad-
misisset usque eo eius ignarum, ut, quo die solis de- 5
fectio fuit, regiam cluderet et filium, quod in luctu ac
rebus adversis moris est, tonderet? Quantum fuisset 4.1
beneficium, si timentem e latebris suis extraxisset et
bonum animum habere iussisset dicens: "Non est ista
solis defectio, sed duorum siderum coitus, cum luna
humiliore currens via infra ipsum solem orbem suum 5
posuit et illum obiectu sui abscondit; quae modo partes
eius exiguas, si in transcursu strinxit, obducit, modo
plus tegit, si maiorem partem sui obiecit, modo ex-
cludit totius adspectum, si recto libramento inter solem
terrasque media successit. Sed iam ista sidera hoc et 5.1
illo diducet velocitas sua; iam recipient diem terrae,
et hic ibit ordo per saecula dispositosque ac prae-
dictos dies habet, quibus sol intercursu lunae vetetur
omnes radios effundere. Paulum expecta; iam emerget, 5
iam istam velut nubem relinquet, iam exolutus in-
pedimentis lucem suam libere mittet." Socrates parem 6.1
gratiam Archelao referre non posset, si illum regnare
vetuisset? parum scilicet magnum beneficium a Socrate
accipiebat, si ullum dare Socrati potuisset. Quare ergo
hoc Socrates dixit? Vir facetus et cuius per figuras 5
sermo procederet, derisor omnium, maxime potentium,
maluit illi nasute negare quam contumaciter aut superbe;
dixit se nolle beneficia ab eo accipere, cui non posset
paria reddere. Timuit fortasse, ne cogeretur accipere,
quae nollet, timuit, ne quid indignum Socrate accipere. 10
Dicet aliquis: "negasset, si vellet." Sed instigasset in 7.1
se regem insolentem et omnia sua magno aestimari
volentem. Nihil ad rem pertinet, utrum dare aliquid
regi nolis an accipere a rege; in aequo utramque ponit
repulsam, et superbo fastidiri acerbius est quam non 5
timeri. Vis scire, quid vere voluerit? noluit ire ad
voluntariam servitutem is, cuius libertatem civitas libera
ferre non potuit.
MCP server: latin-mcp.packhum.org