Ergo nemo vinci potest beneficiis, si scit debere, 5.4.1.1
si vult referre, si, quem rebus non potest, animo
aequat. Hic quam diu in hoc permanet, quam diu
tenet voluntatem gratum animum signis adprobandi,
quid interest, ab utra parte munuscula plura nume- 5
rentur? Tu multa dare potes, et ego tantum accipere
possum; tecum stat fortuna, mecum bona voluntas:
tamen tam par tibi sum, quam multis armatissimis
nudi aut leviter armati. Nemo itaque beneficiis vinci- 2.1
tur, quia tam gratus est quisque, quam voluit. Nam
si turpe est beneficiis vinci, non oportet a praepoten-
tibus viris accipere beneficium, quibus gratiam referre
non possis, a principibus dico, a regibus, quos eo loco 5
fortuna posuit, ex quo largiri multa possent pauca
admodum et inparia datis recepturi. Reges et prin- 3.1
cipes dixi, quibus tamen potest opera navari et quo-
rum illa excellens potentia per minorum consensum
ministeriumque constat. At sunt quidam extra omnem
subducti cupiditatem, qui vix ullis humanis desideriis 5
continguntur; quibus nihil potest praestare ipsa fortuna.
Necesse est a Socrate beneficiis vincar, necesse est a
Diogene, qui per medias Macedonum gazas nudus in-
cessit calcatis regiis opibus; o! ne ille tunc merito et 4.1
sibi et ceteris, quibus ad dispiciendam veritatem non
erat obfusa caligo, supra eum eminere visus est, infra
quem omnia iacebant; multo potentior, multo locu-
pletior fuit omnia tunc possidente Alexandro; plus 5
enim erat, quod hic nollet accipere, quam quod ille
posset dare. Non est turpe ab his vinci; neque enim 5.1.1
minus fortis sum, si cum involnerabili me hoste con-
mittis, nec ideo minus ignis urere potest, si in mate-
riam incidit inviolabilem flammis, nec ideo ferrum
secandi vim perdidit, si non recipiens ictum lapis soli- 5
dusque et invictae adversus dura naturae dividendus
est. Idem tibi de homine grato respondeo: non tur-
piter vincitur beneficiis, si ab his obligatus est, ad
quos aut fortunae magnitudo aut eximia virtus aditum
redituris ad se beneficiis clusit. A parentibus fere 2.1
vincimur. Nam tam diu illos habemus, quam diu
iudicamus graves et quam diu beneficia illorum non
intellegimus; cum iam aetas aliquid prudentiae collegit
et adparere coepit propter illa ipsa eos amari a nobis 5
debere, propter quae non amabantur, admonitiones,
severitatem et inconsultae adulescentiae diligentem cu-
stodiam, rapiuntur nobis; paucos usque ad verum fru-
ctum a liberis percipiendum perduxit aetas, ceteri filios
onere senserunt. Non est tamen turpe vinci beneficiis 3.1
a parente; quidni non sit turpe, cum a nullo turpe
sit? Quibusdam enim et pares et inpares sumus, pares
animo, quem solum illi exigunt, quem nos solum pro-
mittimus, inpares fortuna, quae si cui obstitit, quo 5
minus referret gratiam, non ideo illi tamquam victo
erubescendum est; non est turpe non consequi, dum-
modo sequaris. Saepe necesse est ante alia beneficia 4.1
petamus, quam priora reddidimus, nec ideo non petimus
aut turpiter, quia non reddituri debebimus, quia non
per nos erit mora, quo minus gratissimi simus, sed
interveniet aliquid extrinsecus, quod prohibeat: nos 5
tamen nec vincemur animo nec turpiter his rebus
superabimur, quae non sunt in nostra potestate.
MCP server: latin-mcp.packhum.org