| Illud utique unice tibi placet velut magnifice | 5.2.1.1 |
| dictum turpe esse beneficiis vinci. Quod an sit verum, | |
| non inmerito quaeri solet, longeque aliud est, quam | |
| mente concipis; numquam enim in rerum honestarum | |
| certamine superari turpe est, dummodo arma non pro- | 5 |
| icias et victus quoque velis vincere. Non omnes ad | 2.1 |
| bonum propositum easdem adferunt vires, easdem facul- | |
| tates, eandem fortunam, quae optimorum quoque con- | |
| siliorum dumtaxat exitus temperat; voluntas ipsa rec- | |
| tum petens laudanda est, etiam si illam alius gradu | 5 |
| velociori antecessit: non ut in certaminibus ad specta- | |
| culum editis meliorem palma declarat, quamquam in | |
| illis quoque saepe deteriorem praetulit casus. Ubi de | 3.1 |
| officio agitur, quod uterque a sua parte esse quam | |
| plenissimum cupit, si alter plus potuit et ad manum | |
| habuit materiam sufficientem animo suo, si illi, quan- | |
| tum conatus est, fortuna permisit, alter autem volun- | 5 |
| tate par est, etiam si minora, quam accepit, reddidit | |
| aut omnino non reddidit, sed vult reddere et toto in | |
| hoc intentus est animo, non magis victus est, quam | |
| qui in armis moritur, quem occidere facilius hostis | |
| potuit quam avertere. Quod turpe existimas, id acci- | 4.1 |
| dere viro bono non potest, ut vincatur. Numquam | |
| enim succumbet, numquam renuntiabit; ad ultimum | |
| usque vitae diem stabit paratus et in hac statione | |
| morietur magna se accepisse prae se ferens, paria | 5 |
| voluisse. | |
| Lacedaemonii vetant suos pancratio aut caestu | 3.1.1 |
| decernere, ubi inferiorem ostendit victi confessio. Cur- | |
| sor cretam prior contigit: velocitate illum, non animo | |
| antecessit; luctator ter abiectus perdidit palmam, non | |
| tradidit. Cum invictos esse Lacedaemonii cives suos | 5 |
| magno aestimarent, ab iis certaminibus removerunt, | |
| in quibus victorem facit non iudex nec per se ipse | |
| exitus, sed vox cedentis et tradere iubentis. Hoc, quod | 2.1 |
| illi in suis civibus custodiunt, virtus ac bona voluntas | |
| omnibus praestat, ne umquam vincantur, quoniam qui- | |
| dem etiam inter superantia animus invictus est. Ideo | |
| nemo trecentos Fabios victos dicit, sed occisos; et | 5 |
| Regulus captus est a Poenis, non victus, et quisquis | |
| alius saevientis fortunae vi ac pondere obpressus non | |
| submittit animum. In beneficiis idem est: plura ali- | 3.1 |
| quis accepit, maiora, frequentiora; non tamen victus | |
| est. Beneficia fortasse beneficiis victa sunt, si inter | |
| se data et accepta conputes; si dantem et accipientem | |
| conparaveris, quorum animi et per se aestimandi sunt, | 5 |
| penes neutrum erit palma. Solet enim fieri, ut, etiam | |
| cum alter multis volneribus confossus est, alter leviter | |
| quidem saucius, pares exisse dicantur, quamvis alter | |
| videatur inferior. |