| LIBER V | |
| In prioribus libris videbar consummasse proposi- | 5.1.1.1 |
| tum, cum tractassem, quemadmodum dandum esset | |
| beneficium, quemadmodum accipiendum. Hi enim sunt | |
| huius officii fines; quidquid ultra moror, non servio | |
| materiae, sed indulgeo, quae, quo ducit, sequenda est, | 5 |
| non quo invitat; subinde enim nascetur, quo lacessat | |
| aliqua dulcedine animum, magis non supervacuum quam | |
| necessarium. Verum, quia ita vis, perseveremus per- | 2.1 |
| actis, quae rem continebant, scrutari etiam ea, quae, | |
| si vis verum, conexa sunt, non cohaerentia; quae quis- | |
| quis diligenter inspicit, nec facit operae pretium nec | |
| tamen perdit operam. Tibi autem, homini natura op- | 3.1 |
| timo et ad beneficia propenso, Liberalis Aebuti, nulla | |
| eorum laudatio satis facit. Neminem umquam vidi | |
| tam benignum etiam levissimorum officiorum aestima- | |
| torem; iam bonitas tua eo usque prolapsa est, ut tibi | 5 |
| dari putes beneficium, quod ulli datur; paratus es, ne | |
| quem beneficii paeniteat, pro ingratis dependere. Ipse | 4.1 |
| usque eo abes ab omni iactatione, usque eo statim vis | |
| exonerare, quos obligas, ut, quidquid in aliquem con- | |
| fers, velis videri non praestare, sed reddere, ideoque | |
| plenius ad te sic data revertentur; nam fere secuntur | 5 |
| beneficia non reposcentem et, ut gloria fugientes magis | |
| sequitur, ita fructus beneficiorum gratius <iis> respondet, | |
| per quos esse etiam ingratis licet. Per te vero non | 5.1 |
| est mora, quo minus beneficia, qui acceperunt, ultro | |
| repetant, nec recusabis conferre alia et subpressis dis- | |
| simulatisque plura ac maiora adicere: propositum optimi | |
| viri et ingentis animi tam diu ferre ingratum, donec | 5 |
| feceris gratum. Nec te ista ratio decipiet; succumbunt | |
| vitia virtutibus, si illa non cito odisse properaveris. |