| Idem etiam <in> illa quaestione responsum existima, | 4.40.1.1 |
| an omni modo referenda sit gratia, et an beneficium | |
| utique reddendum sit. Animum praestare gratum debeo, | |
| ceterum aliquando me referre gratiam non patitur mea | |
| infelicitas, aliquando felicitas eius, cui debeo. Quid | 2.1 |
| enim regi, quid pauper diviti reddam, utique cum qui- | |
| dam recipere beneficium iniuriam iudicent et beneficia | |
| subinde aliis beneficiis onerent? quid amplius in horum | |
| persona possum quam velle? Nec enim ideo beneficium | 5 |
| novum reicere debeo, quia nondum prius reddidi. Acci- | |
| piam tam libenter, quam dabitur, et praebebo me | |
| amico meo exercendae bonitatis suae capacem materiam; | |
| qui nova accipere non vult, acceptis offenditur. Non | 3.1 |
| refero gratiam: quid ad rem? non est per me mora, | |
| si aut occasio mihi deest aut facultas. Ille praestitit | |
| mihi, nempe cum occasionem haberet, cum facultatem; | |
| utrum bonus vir est an malus? apud bonum virum | 5 |
| bonam causam habeo, apud malum non ago. Ne illud | 4.1 |
| quidem existimo faciendum, ut referre gratiam etiam | |
| invitis his, quibus refertur, properemus et instemus | |
| recedentibus; non est referre gratiam, quod volens | |
| acceperis, nolenti reddere. Quidam, cum aliquod illis | 5 |
| missum est munusculum, subinde aliud intempestive | |
| remittunt et nihil se debere testantur; reiciendi genus | |
| est protinus aliud in vicem mittere et munus munere | |
| expungere. Aliquando et non reddam beneficium, cum | 5.1 |
| possim: quando? si plus mihi detracturus ero, quam | |
| illi conlaturus, si ille non erit sensurus ullam accessio- | |
| nem recepto eo, quo reddito mihi multum abscessurum | |
| erit. Qui festinat utique reddere, non habet animum | 5 |
| grati hominis, sed debitoris; et, ut breviter, qui nimis | |
| cupit solvere, invitus debet; qui invitus debet, in- | |
| gratus est. |