| Dabit tibi Philippus, quia promisit, etiam si | 4.38.1.1 |
| non debet, etiam si iniuriam facturus est, etiam si | |
| scelus facturus est, etiam si uno facto praeclusurus est | |
| naufragis litora? Non est levitas a cognito et dam- | |
| nato errore discedere, et ingenue fatendum est: 'Aliud | 5 |
| putavi, deceptus sum.' Haec vero superbae stultitiae | |
| perseverantia est: 'Quod semel dixi, qualecumque est, | |
| fixum ratumque sit.' Non est turpe cum re mutare | 2.1 |
| consilium. Age, si Philippus possessorem illum eorum | |
| litorum reliquisset, quae naufragio ceperat, non omni- | |
| bus miseris aqua et igni interdixerat? 'Potius' inquit | |
| 'intra fines regni mei tu litteras istas oculis inscriben- | 5 |
| das durissima fronte circumfer. I, ostende, quam sacra | |
| res sit mensa hospitalis; praebe in facie tua legendum | |
| istuc decretum, quo cavetur, ne miseros tecto iuvare | |
| capital sit. Magis ista constitutio sic rata erit, quam | |
| si illam in aes incidissem.' | 10 |
| 'Quare ergo' inquit 'Zeno vester, cum quin- | 39.1.1 |
| gentos denarios cuidam mutuos promisisset et ipse | |
| illum parum idoneum conperisset, amicis suadentibus, | |
| ne daret, perseveravit credere, quia promiserat?' Pri- | 2.1 |
| mum alia condicio est in credito, alia in beneficio. | |
| Pecuniae etiam male creditae exactio est; et adpellare | |
| debitorem ad diem possum et, si foro cesserit, portio- | |
| nem feram; beneficium et totum perit et statim. Prae- | 5 |
| terea hoc mali viri est, illud mali patris familiae. | |
| Deinde ne Zeno quidem, si maior fuisset summa, cre- | |
| dere perseverasset. Quingenti denarii sunt: illud quod | |
| dici solet, 'in morbo consumat'; fuit tanti non revocare | |
| promissum suum. Ad cenam, quia promisi, ibo, etiam | 3.1 |
| si frigus erit; non quidem, si nives cadent. Surgam | |
| ad sponsalia, quia promisi, quamvis non concoxerim; | |
| sed non, si febricitavero. Sponsum descendam, quia | |
| promisi; sed non, si spondere me <in> incertum iubebis, | 5 |
| si fisco obligabis. Subest, inquam, tacita exceptio: si | 4.1 |
| potero, si debebo, si haec ita erunt. Effice, ut idem | |
| status sit, cum exigis, qui fuit, cum promitterem: de- | |
| stituere levitas erit. Si aliquid intervenit novi, quid | |
| miraris, cum condicio promittentis mutata sit, muta- | 5 |
| tum esse consilium? eadem mihi omnia praesta, et | |
| idem sum. Vadimonium promittimus, tamen deserti | |
| non in omnes datur actio: deserentem vis maior excusat. |