| Deficiet dies enumerantem ingratos usque in ultima | 5.17.1.1 |
| patriae exitia. Aeque inmensum erit, si percurrere | |
| coepero, ipsa res publica quam ingrata in optimos ac | |
| devotissimos sibi fuerit quamque non minus saepe | |
| peccaverit, quam in ipsam peccatum est. Camillum | 2.1 |
| in exilium misit, Scipionem dimisit; exulavit post | |
| Catilinam Cicero, diruti eius penates, bona direpta, | |
| factum, quidquid victor Catilina fecisset; Rutilius in- | |
| nocentiae pretium tulit in Asia latere; Catoni populus | 5 |
| Romanus praeturam negavit, consulatum pernegavit. | |
| Ingrati publice sumus; se quisque interroget: nemo | 3.1 |
| non aliquem queritur ingratum. Atqui non potest | |
| fieri, ut omnes querantur, nisi querendum est de om- | |
| nibus: omnes ergo ingrati sunt. <Ingrati sunt> tantum? | |
| et cupidi omnes et maligni omnes et timidi omnes, | 5 |
| illi in primis, qui videntur audaces; adice: et ambitiosi | |
| omnes sunt et inpii omnes. Sed non est, quod ira- | |
| scaris; ignosce illis, omnes insaniunt. Nolo te ad in- | 4.1 |
| certa revocare, ut dicam: "Vide, quam ingrata sit | |
| iuventus; quis non patris sui supremum diem, ut in- | |
| nocens sit, optat, ut moderatus sit, expectat, ut pius, | |
| cogitat? Quotus quisque uxoris optimae mortem timet, | 5 |
| ut non et conputet? Cui, rogo, litigatori defenso tam | |
| magni beneficii ultra res proximas memoria duravit?" | |
| Illud in confesso est: quis sine querella moritur? quis | 5.1 |
| extremo die dicere audet: | |
| "Vixi et quem dederat cursum fortuna peregi"? | |
| quis non recusans, quis non gemens exit? Atqui hoc | |
| ingrati est non esse contentum praeterito tempore. | 5 |
| Semper pauci dies erunt, si illos numeraveris. Cogita | 6.1 |
| non esse summum bonum in tempore; quantumcum- | |
| que est, boni consules; ut prorogetur tibi dies mortis, | |
| nihil proficitur ad felicitatem, quoniam mora non fit | |
| beatior vita sed longior. Quanto satius est gratum | 7.1 |
| adversus perceptas voluptates non aliorum annos con- | |
| putare, sed suos benigne aestimare et in lucro ponere! | |
| "Hoc me dignum iudicavit deus, hoc satis est; potuit | |
| plus, sed hoc quoque beneficium est." Grati simus | 5 |
| adversus deos, grati adversus homines, grati adversus | |
| eos, qui aliquid nobis praestiterunt, grati etiam ad- | |
| versus eos, qui nostris praestiterunt. |