| "In infinitum ius" inquit "me obligas, cum dicis: | 5.18.1.1 |
| 'et nostris'; itaque pone aliquem finem. Qui filio | |
| beneficium dat, ut dicis, et patri eius dat: primum, de | |
| quo quaero. Deinde illud utique mihi determinari | |
| volo: si et patri beneficium datur, numquid et fratri? | 5 |
| numquid et patruo? numquid et avo? numquid et uxori | |
| et socero? Dic mihi, ubi debeam desinere, quousque | |
| personarum seriem sequar." | |
| Si agrum tuum coluero, tibi beneficium dedero; | |
| si domum tuam ardentem restinxero aut, ne concidat, | 10 |
| excepero, tibi beneficium dabo; si servum tuum sana- | |
| vero, tibi inputabo; si filium tuum servavero, non | |
| habebis beneficium meum? | |
| "Dissimilia ponis exempla, quia, qui agrum meum | 19.1.1 |
| colit, agro beneficium non dat sed mihi; et qui domum | |
| meam, quo minus ruat, fulcit, praestat mihi, ipsa enim | |
| domus sine sensu est; debitorem me habet, quia nullum | |
| habet; et qui agrum meum colit, non illum, sed me | 5 |
| demereri vult. Idem de servo dicam: mei mancipii res | |
| est, mihi servatur; ideo ego pro illo debeo. Filius | |
| ipse beneficii capax est; itaque ille accipit, ego bene- | |
| ficio laetor et contingor, non obligor." Velim tamen, | 2.1 |
| tu, qui debere te non putas, respondeas mihi: filii | |
| bona valetudo, felicitas, patrimonium pertinet ad pa- | |
| trem; felicior futurus est, si salvum filium habuerit, | |
| infelicior, si amiserit; quid ergo? qui et felicior fit a | 5 |
| me et infelicitatis maximae periculo liberatur, non acci- | |
| pit beneficium? "Non" inquit; "quaedam enim in alios | 3.1 |
| conferuntur, sed ad nos usque permanant; ab eo autem | |
| exigi quidque debet, in quem confertur, sicut pecunia | |
| ab eo petitur, cui credita est, quamvis ad me illa ali- | |
| quo modo venerit. Nullum beneficium est, cuius non | 5 |
| commodum et proximos tangat, non numquam etiam | |
| longius positos; non quaeritur, quo beneficium ab eo, | 4.1 |
| cui datum est, transierit, sed ubi primo conlocetur; a | |
| reo tibi ipso et a capite repetitio est." Quid ergo? | |
| oro te, non dicis: 'Filium mihi donasti, et, si hic | |
| perisset, victurus non fui'? pro eius vita beneficium | 5 |
| non debes, cuius vitam tuae praefers? Etiamnunc, | |
| cum filium tuum servavi, ad genua procumbis, dis vota | |
| solvis tamquam ipse servatus; illae voces exeunt tibi: | |
| 'Nihil mea interest, an me servaveris; duos servasti, | 5.1 |
| immo me magis.' Quare ista dicis, si non accipis | |
| beneficium? "Quia et, si filius meus pecuniam mutuam | |
| sumpserit, creditori numerabo, non tamen ideo ego | |
| debuero; quia et, si filius meus in adulterio deprensus | 5 |
| erit, erubescam, non ideo ego ero adulter. Dico me | 6.1 |
| tibi obligatum pro filio, non quia sum, sed quia volo | |
| me offerre tibi debitorem voluntarium. At pervenit ad | |
| me summa ex incolumitate eius voluptas, summa uti- | |
| litas, et orbitatis gravissimum volnus effugi. Non | 5 |
| quaeritur nunc, an profueris mihi, sed an beneficium | |
| dederis; prodest enim et animal et lapis et herba, nec | |
| tamen beneficium dant, quod numquam datur nisi a | |
| volente. Tu autem non vis patri, sed filio dare, et | 7.1 |
| interim ne nosti quidem patrem. Itaque cum dixeris: | |
| 'Patri ergo beneficium non dedi filium eius servando?', | |
| contra obpone: 'Patri ergo beneficium dedi, quem non | |
| novi, quem non cogitavi?' Et quid quod aliquando | 5 |
| eveniet, ut patrem oderis, filium serves? beneficium ei | |
| videberis dedisse, cui tunc inimicissimus eras, cum | |
| dares?" |