| Sed ut dialogorum altercatione seposita tamquam | 5.19.8.1 |
| iuris consultus respondeam, mens spectanda est dantis; | |
| beneficium ei dedit, cui datum voluit. Si in patris | |
| honorem fecit, pater accepit beneficium; si filii in | |
| usum, pater beneficio in filium conlato non obligatur, | 5 |
| etiam si fruitur. Si tamen occasionem habuerit, volet | |
| et ipse praestare aliquid, non tamquam solvendi ne- | |
| cessitatem habeat, sed tamquam incipiendi causam. | |
| Repeti a patre beneficium non debet; si quid pro hoc | |
| benigne facit, iustus, non gratus est. Nam illud finiri | 9.1 |
| non potest: si patri do beneficium, et matri et avo et | |
| avunculo et liberis et adfinibus et amicis et servis et | |
| patriae. Ubi ergo beneficium incipit stare? sorites | |
| enim ille inexplicabilis subit, cui difficile est modum | 5 |
| inponere, quia paulatim subrepit et non desinit serpere. | |
| Illud solet quaeri: "Fratres duo dissident; si alte- | 20.1.1 |
| rum servo, an dem beneficium ei, qui fratrem invisum | |
| non perisse moleste laturus est." Non est dubium, | |
| quin beneficium sit etiam invito prodesse, sicut non | |
| dedit beneficium, qui invitus profuit. "Beneficium" | 2.1 |
| inquit "vocas, quo ille offenditur, quo torquetur?" | |
| Multa beneficia tristem frontem et asperam habent, | |
| quemadmodum secare et urere, ut sanes, et vinclis | |
| coercere. Non est spectandum, an doleat aliquis bene- | 5 |
| ficio accepto, sed an gaudere debeat; non est malus | |
| denarius, quem barbarus et ignarus formae publicae | |
| reiecit. Beneficium et odit et accepit, si modo id | |
| prodest, si is, qui dabat, ut prodesset, dedit. Nihil | |
| refert, an bonam rem malo animo quis accipiat. Age- | 3.1 |
| dum, hoc in contrarium verte. Odit fratrem suum, | |
| quem illi habere expedit; hunc ego occidi: non est | |
| beneficium, quamvis ille dicat esse et gaudeat. In- | |
| sidiosissime nocet, cui gratiae aguntur pro iniuria. | 5 |