| "Video: prodest aliqua res et ideo beneficium est; | 5.20.4.1 |
| nocet et ideo non est beneficium. Ecce, quod nec | |
| prosit nec noceat, dabo, et tamen beneficium erit. | |
| Patrem alicuius in solitudine exanimem inveni, corpus | |
| eius sepelivi: nec ipsi profui (quid enim illius inter- | 5 |
| erat, quo genere dilaberetur?) nec filio (quid enim illi | |
| per hoc commodi accessit?)." Dicam, quid consecutus | |
| sit: officio sollemni et necessario per me functus est; | |
| praestiti patri eius, quod ipse praestare voluisset nec | 5.1 |
| non et debuisset. Hoc tamen ita beneficium est, si | |
| non misericordiae et humanitati dedi, ut quodlibet | |
| cadaver absconderem, sed si corpus adgnovi, si filio | |
| tunc hoc praestare me cogitavi; at si terram ignoto | 5 |
| mortuo inieci, nullum in hoc habeo huius officii debi- | |
| torem in publicum humanus. | |
| Dicet aliquis: "Quid tanto opere quaeris, cui de- | 6.1 |
| deris beneficium, tamquam repetiturus aliquando? Sunt, | |
| qui numquam iudicent esse repetendum, et has causas | |
| adferunt: Indignus etiam repetenti non reddet, dignus | |
| ipse per se referet. Praeterea, si bono viro dedisti, | 5 |
| expecta, ne iniuriam illi facias adpellando, tamquam | |
| sua sponte redditurus non fuisset; si malo viro de- | |
| disti, plectere; beneficium vero ne corruperis creditum | |
| faciendo. Praeterea lex, quod non iussit repeti, vetuit." | |
| Verba sunt ista. Quam diu me nihil urguet, quam diu | 7.1 |
| fortuna nihil cogit, perdam potius beneficium quam | |
| repetam; sed si de salute liberorum agitur, si in | |
| periculum uxor deducitur, si patriae salus ac libertas | |
| mittit me etiam, quo ire nollem, imperabo pudori | 5 |
| meo et testabor omnia me fecisse, ne opus esset mihi | |
| auxilio hominis ingrati; novissime recipiendi beneficii | |
| necessitas repetendi verecundiam vincet. Deinde, cum | |
| bono viro beneficium do, sic do tamquam numquam | |
| repetiturus, nisi fuerit necesse. | 10 |