| "Sed lex" inquit "non permittendo exigere vetuit." | 5.21.1.1 |
| Multa legem non habent nec actionem, ad quae con- | |
| suetudo vitae humanae omni lege valentior dat aditum. | |
| Nulla lex iubet amicorum secreta non eloqui; nulla | |
| lex iubet fidem etiam inimico praestare; quae lex ad | 5 |
| id praestandum nos, quod alicui promisimus, adligat? | |
| nulla. Querar tamen cum eo, qui arcanum sermonem | |
| non continuerit, et fidem datam nec servatam indigna- | |
| bor. "Sed ex beneficio" inquit "creditum facis." Minime; | 2.1 |
| non enim exigo, sed repeto, et ne repeto quidem, sed | |
| admoneo. Num ultima quoque me necessitas in hoc | |
| aget, ut ad eum veniam, cum quo mihi diu luctandum | |
| sit? <Si> quis tam ingratus est, ut illi non sit satis | 5 |
| admoneri, eum transibo nec dignum iudicabo, qui | |
| gratus esse cogatur. Quomodo fenerator quosdam | 3.1 |
| debitores non adpellat, quos scit decoxisse et in quo- | |
| rum pudorem nihil superest, nisi quod pereat, sic ego | |
| quosdam ingratos palam ac pertinaciter praeteribo nec | |
| ab ullo beneficium repetam, nisi a quo non ablaturus | 5 |
| ero, sed recepturus. | |
| Multi sunt, qui nec negare sciant, quod acceperunt, | 22.1.1 |
| nec referre, qui nec tam boni sunt quam grati nec | |
| tam mali quam ingrati, segnes et tardi, lenta nomina, | |
| non mala; hos ego non adpellabo, sed conmonefaciam | |
| et ad officium aliud agentes reducam. Qui statim | 5 |
| mihi sic respondebunt: "Ignosce; non mehercules scivi | |
| hoc te desiderare, alioqui ultro obtulissem; rogo, ne | |
| me ingratum existimes; memini, quid mihi praestiteris"; | |
| hos ego quare dubitem et sibi meliores et mihi facere? | |
| Quemcumque potuero, peccare prohibebo; multo magis | 2.1 |
| amicum, et ne peccet et ne in me potissimum peccet. | |
| Alterum illi beneficium do, si illum ingratum esse non | |
| patior; nec dure illi exprobrabo, quod praestiti, sed | |
| quam potuero mollissime. Ut potestatem referendae | 5 |
| gratiae faciam, renovabo memoriam eius et petam | |
| beneficium; ipse me intelleget repetere. Aliquando | 3.1 |
| utar verbis durioribus, si emendari illum posse spera- | |
| vero; nam deploratum propter hoc quoque non exagi- | |
| tabo, ne ex ingrato inimicum faciam. Quod si ad- | 4.1 |
| monitionis quoque sugillationem ingratis remittimus, | |
| segniores ad reddenda beneficia faciemus; quosdam vero | |
| sanabiles et qui fieri boni possint, si quid illos mo- | |
| morderit, perire patiemur admonitione sublata, qua et | 5 |
| pater filium aliquando correxit et uxor maritum ab- | |
| errantem ad se reduxit et amicus languentem amici | |
| fidem erexit. |