| Quidam, ut expergiscantur, non feriendi, sed con- | 5.23.1.1 |
| movendi sunt; eodem modo quorundam ad referendam | |
| gratiam fides non cessat, sed languet; hanc pervellamus. | |
| "Noli munus tuum in iniuriam vertere; iniuria est | |
| enim, si in hoc non repetis, ut ingratus sim. Quid, | 5 |
| si ignoro, quid desideres? quid, si occupationibus | |
| districtus et in alia vocatus occasionem non observavi? | |
| ostende mihi, quid possim, quid velis. Quare desperes, | 2.1 |
| antequam temptes? quare properas et beneficium et | |
| amicum perdere? unde scis, nolim an ignorem, animus | |
| an facultas desit mihi? experire." Admonebo ergo, | |
| non amare, non palam, sine convicio, sic, ut se redisse | 5 |
| in memoriam, non reduci putet. | |
| Causam dicebat apud divum Iulium ex veteranis | 24.1.1 |
| quidam paulo violentior adversus vicinos suos et causa | |
| premebatur. "Meministi" inquit, "imperator, in Hispania | |
| talum extorsisse te circa Sucronem?" Cum Caesar | |
| meminisse se dixisset: "Meministi quidem sub quadam | 5 |
| arbore minimum umbrae spargente cum velles residere | |
| ferventissimo sole et esset asperrimus locus, in quo | |
| ex rupibus acutis unica illa arbor eruperat, quendam | |
| ex commilitonibus paenulam suam substravisse?" Cum | 2.1 |
| dixisset Caesar: "Quidni meminerim? et quidem siti | |
| confectus, quia inpeditus ire ad fontem proximum non | |
| poteram, repere manibus volebam, <nisi com>milito, homo | |
| fortis ac strenuus, aquam mihi in galea sua ad- | 5 |
| tulisset"—, "Potes ergo" inquit, "imperator, adgnoscere | |
| illum hominem aut illam galeam?" Caesar ait se non | |
| posse galeam adgnoscere, hominem pulchre posse, et | |
| adiecit, puto obiratus, quod se a cognitione media ad | |
| veterem fabulam abduceret: "Tu utique ille non es." | 3.1 |
| "Merito" inquit, "Caesar, me non adgnoscis; nam cum | |
| hoc factum est, integer eram; postea ad Mundam in | |
| acie oculus mihi effossus est et in capite lecta ossa. | |
| Nec galeam illam, si videris, adgnosces; machaera enim | 5 |
| Hispana divisa est." Vetuit illi exhiberi negotium | |
| Caesar et agellos, in quibus vicinalis via causa rixae | |
| ac litium fuerat, militi suo donavit. |