| Quid ergo? non repeteret beneficium ab impera- | 5.25.1.1 |
| tore, cuius memoriam multitudo rerum confuderat, | |
| quem fortuna ingentes exercitus disponentem non patie- | |
| batur singulis militibus occurrere? Non est hoc repe- | |
| tere beneficium, sed resumere bono loco positum et | 5 |
| paratum, ad quod tamen, ut sumatur, manus porri- | |
| genda est. Repetam itaque, quia hoc aut ex magna | |
| necessitate facturus ero aut illius causa, a quo repetam. | |
| Ti. Caesar inter initia dicenti cuidam: "Meministi—" | 2.1 |
| antequam plures notas familiaritatis veteris proferret: | |
| "Non memini" inquit, "quid fuerim." Ab hoc quidni | |
| non esset repetendum beneficium? Optanda erat ob- | |
| livio; aversabatur omnium amicorum et aequalium | 5 |
| notitiam et illam solam praesentem fortunam suam | |
| adspici, illam solam cogitari ac narrari volebat; in- | |
| quisitorem habebat veterem amicum. | |
| Magis tempestive repetendum est beneficium quam | 3.1 |
| petendum. Adhibenda verborum moderatio, ut nec | |
| <gratus possit offendi nec> ingratus dissimulare. Tacen- | |
| dum erat et expectandum, si inter sapientes viveremus; | |
| et tamen sapientibus quoque indicare melius fuisset, | 5 |
| quid rerum nostrarum status posceret. Deos, quorum | 4.1 |
| notitiam nulla res effugit, rogamus, et illos vota non | |
| exorant, sed admonent; dis quoque, inquam, Homericus | |
| ille sacerdos adlegat officia et aras religiose cultas. | |
| Moneri velle ac posse secunda virtus est. Equus ob- | 5.1 |
| sequens facile et parens huc illuc frenis leniter motis | |
| flectendus est. Paucis animus sui rector optimus; pro- | |
| ximi sunt, qui admoniti in viam redeunt: his non est | |
| dux detrahendus. Opertis oculis inest acies, sed sine | 6.1 |
| usu, quam lumen diei iis inmissum ad ministeria sua | |
| evocat; instrumenta cessant, nisi illa in opus suum | |
| artifex movit. Inest interim animis voluntas bona, | |
| sed torpet modo deliciis ac situ, modo officii inscitia; | 5 |
| hanc utilem facere debemus nec irati relinquere in | |
| vitio, sed ut magistri patienter ferre offensationes pue- | |
| rorum discentium memoriae labentis; quae quemadmo- | |
| dum saepe subiecto uno aut altero verbo ad contextum | |
| reddendae orationis adducta est, sic ad referendam | 10 |
| gratiam admonitione revocanda est. |