| LIBER VI | |
| Quaedam, Liberalis, virorum optime, exercendi | 6.1.1.1 |
| tantum ingenii causa quaeruntur et semper extra vitam | |
| iacent; quaedam et, dum quaeruntur, oblectamento sunt | |
| et quaesita usui. Omnium tibi copiam faciam; tu illa, | |
| utcumque tibi visum erit, aut peragi iubeto aut ad | 5 |
| explicandum ludorum ordinem induci. Quin his quo- | |
| que, si abire protinus iusseris, non nihil actum erit; | |
| nam etiam quae discere supervacuum est, prodest cogno- | |
| scere. Ex voltu igitur tuo pendebo; prout ille suaserit | |
| mihi, alia detinebo diutius, alia expellam et capite agam. | 10 |
| An beneficium eripi posset, quaesitum est. Qui- | 2.1.1 |
| dam negant posse; non enim res est, sed actio. Quo- | |
| modo aliud est munus, aliud ipsa donatio, aliud qui | |
| navigat, aliud navigatio, et, quamvis in morbo aeger | |
| sit, non tamen idem est aeger et morbus, ita aliud est | 5 |
| beneficium ipsum, aliud quod ad unumquemque nostrum | |
| beneficio pervenit. Illud incorporale est, inritum non | 2.1 |
| fit; materia vero eius huc et illuc iactatur et dominum | |
| mutat. Itaque cum eripis, ipsa rerum natura revocare, | |
| quod dedit, non potest. Beneficia sua interrumpit, non | |
| rescindit: qui moritur, tamen vixit; qui amisit oculos, | 5 |
| tamen vidit. Quae ad nos pervenerunt, ne sint, effici | |
| potest, ne fuerint, non potest; pars autem beneficii et | |
| quidem certissima est, quae fuit. Non numquam usu | 3.1 |
| beneficii longiore prohibemur, beneficium quidem ipsum | |
| non eraditur. Licet omnes in hoc vires suas natura | |
| advocet, retro illi agere se non licet. Potest eripi | |
| domus et pecunia et mancipium et quidquid est, in | 5 |
| quo haesit beneficii nomen; ipsum vero stabile et in- | |
| motum est; nulla vis efficiet, ne hic dederit, ne ille | |
| acceperit. |