| Egregie mihi videtur M. Antonius apud Rabirium | 6.3.1.1 |
| poetam, cum fortunam suam transeuntem alio videat | |
| et sibi nihil relictum praeter ius mortis, id quoque, | |
| si cito occupaverit, exclamare: | |
| "Hoc habeo, quodcumque dedi." | 5 |
| O! quantum habere potuit, si voluisset! Hae sunt | |
| divitiae certae in quacumque sortis humanae levitate | |
| uno loco permansurae; quae quo maiores fuerint, hoc | |
| minorem habebunt invidiam. Quid tamquam tuo par- | |
| cis? procurator es. Omnia ista, quae vos tumidos et | 2.1 |
| supra humana elatos oblivisci cogunt vestrae fragilitatis, | |
| quae ferreis claustris custoditis armati, quae ex alieno | |
| sanguine rapta vestro defenditis, propter quae classes | |
| cruentaturas maria deducitis, propter quae quassatis | 5 |
| urbes ignari, quantum telorum in aversos fortuna con- | |
| paret, propter quae ruptis totiens adfinitatis, amicitiae, | |
| conlegii foederibus inter contendentes duos terrarum | |
| orbis elisus est, non sunt vestra; in depositi causa | |
| sunt iam iamque ad alium dominum spectantia; aut | 10 |
| hostis illa aut hostilis animi successor invadet. Quaeris, | 3.1 |
| quomodo illa tua facias? dona dando. Consule igitur | |
| rebus tuis et certam tibi earum atque inexpugnabilem | |
| possessionem para honestiores illas, non solum tutiores | |
| facturus. Istud, quod suspicis, quo te divitem ac | 4.1 |
| potentem putas, quam diu possides, sub nomine sordido | |
| iacet: domus est, servus est, nummi sunt; cum donasti, | |
| beneficium est. | |
| "Fateris" inquit "nos aliquando beneficium non | 4.1.1 |
| debere ei, a quo accepimus; ergo ereptum est." Multa | |
| sunt, propter quae beneficium debere desinimus, non | |
| quia ablatum sed quia corruptum est. Aliquis reum | |
| me defendit, sed uxorem meam per vim stupro violavit: | 5 |
| non abstulit beneficium, sed obponendo illi parem in- | |
| iuriam solvit me debito, et, si plus laesit, quam ante | |
| profuerat, non tantum gratia extinguitur, sed ulciscendi | |
| querendique libertas fit, ubi in conparatione beneficii | |
| praeponderavit iniuria; ita non aufertur beneficium, | 10 |
| sed vincitur. Quid? non tam duri quidam et tam | 2.1 |
| scelerati patres sunt, ut illos aversari et eiurare ius | |
| fasque sit? numquid ergo illi abstulerunt, quae de- | |
| derant? minime, sed inpietas sequentium temporum | |
| conmendationem omnis prioris officii sustulit. Non | 5 |
| beneficium tollitur, sed beneficii gratia, et efficitur, non | |
| ne habeam, sed ne debeam. Tamquam pecuniam ali- | |
| quis mihi credidit, sed domum meam incendit: pensa- | |
| tum est creditum damno; nec reddidi illi, nec tamen | |
| debeo. Eodem modo et hic, qui aliquid benigne ad- | 3.1 |
| versus me fecit, aliquid liberaliter, sed postea multa | |
| superbe, contumeliose, crudeliter, eo me loco posuit, | |
| ut proinde liber adversus eum essem, ac si nihil acce- | |
| pissem; vim beneficiis suis adtulit. Colonum suum | 4.1 |
| non tenet quamvis tabellis manentibus, qui segetem | |
| eius proculcavit, qui succidit arbusta, non quia recepit, | |
| quod pepigerat, sed quia, ne reciperet, effecit. Sic | |
| debitori suo creditor saepe damnatur, ubi plus ex alia | 5 |
| causa abstulit, quam ex crediti petit. Non tantum | 5.1 |
| inter creditorem et debitorem iudex sedet, qui dicat: | |
| "Pecuniam credidisti. Quid ergo est? pecus abegisti, | |
| servum eius occidisti, argentum, quod non emeras, | |
| possides; aestimatione facta debitor discede, qui cre- | 5 |
| ditor veneras"; inter beneficia quoque et iniurias ratio | |
| confertur. Saepe, inquam, beneficium manet nec debe- | 6.1 |
| tur; si secuta est dantem paenitentia, si miserum se | |
| dixit, quod dedisset, si, cum daret, suspiravit, voltum | |
| adduxit, perdere se credidit, non donare, si sua causa | |
| aut certe non mea dedit, si non desiit insultare, gloriari, | 5 |
| ubique iactare et acerbum munus suum facere, manet | |
| beneficium, quamvis non debeatur, sicuti quaedam pe- | |
| cuniae, de quibus ius creditori non dicitur, debentur, | |
| sed non exiguntur. Dedisti beneficium, iniuriam postea | 5.1.1 |
| fecisti; et beneficio gratia debebatur et iniuriae ultio: | |
| nec ego illi gratiam debeo nec ille mihi poenam: alter | |
| ab altero absolvitur. Cum dicimus: "Beneficium illi | 2.1 |
| reddidi", non hoc dicimus illud nos, quod acceperamus, | |
| reddidisse, sed aliud pro illo. Reddere est enim rem | |
| pro re dare; quidni? cum omnis solutio non idem | |
| reddat, sed tantundem. Nam et pecuniam dicimur | 5 |
| reddidisse, quamvis numeraverimus pro argenteis aureos, | |
| quamvis non intervenerint nummi, sed delegatione et | |
| verbis perfecta solutio sit. |