| Videris mihi dicere: "Perdis operam; quorsus enim | 6.5.3.1 |
| pertinet scire me, an maneat, quod non debetur? Iuris | |
| consultorum istae acutae ineptiae sunt, qui hereditatem | |
| negant usu capi posse sed ea, quae in hereditate sunt, | |
| tamquam quicquam aliud sit hereditas, quam ea, quae | 5 |
| in hereditate sunt. Illud potius mihi distingue, quod | 4.1 |
| potest ad rem pertinere, cum idem homo beneficium | |
| mihi dedit et postea fecit iniuriam, utrum et beneficium | |
| illi reddere debeam et me ab illo nihilo minus vindi- | |
| care ac veluti duobus nominibus separatim respondere | 5 |
| an alterum alteri contribuere et nihil negotii habere, | |
| ut beneficium iniuria tollatur, beneficio iniuria. Illud | |
| enim video in hoc foro fieri; quid in vestra schola | |
| iuris sit, vos sciatis. Separantur actiones nec de eo, | 5.1 |
| quod agimus, et de eo, quod nobiscum agitur, con- | |
| funditur formula: si quis apud me pecuniam deposuerit, | |
| idem postea furtum mihi fecerit, et ego cum illo furti | |
| agam et ille mecum depositi." | 5 |
| Quae proposuisti, mi Liberalis, exempla certis | 6.1.1 |
| legibus continentur, quas necesse est sequi. Lex legi | |
| non miscetur, utraque sua via it; depositum habet | |
| actionem propriam, tam mehercules quam furtum. | |
| Beneficium nulli legi subiectum est, me arbitro utitur; | 5 |
| licet mihi inter se conparare, quantum profuerit | |
| mihi quisque et quantum nocuerit, tum pronuntiare, | |
| utrum plus debeatur mihi an debeam. In illis | 2.1 |
| nihil est nostrae potestatis, eundum est, qua duci- | |
| mur; in beneficio tota potestas mea est, ego iudico. | |
| Itaque non separo illa nec diduco, sed iniurias et | |
| beneficia ad eundem iudicem mitto; alioqui iubes me | 5 |
| eodem tempore et amare et odisse et queri et gratias | |
| agere, quod natura non recipit. Potius conparatione | |
| facta inter se beneficii et iniuriae videbo, an mihi | |
| etiam ultro debeatur. Quomodo, si quis scriptis nostris | 3.1 |
| alios superne inprimit versus, priores litteras non | |
| tollit, sed abscondit, sic beneficium superveniens iniuria | |
| adparere non patitur. |