Deficiet dies enumerantem ingratos usque in ultima
|
5.17.1.1
|
patriae exitia. Aeque inmensum erit, si percurrere
|
|
coepero, ipsa res publica quam ingrata in optimos ac
|
|
devotissimos sibi fuerit quamque non minus saepe
|
|
peccaverit, quam in ipsam peccatum est. Camillum
|
2.1
|
in exilium misit, Scipionem dimisit; exulavit post
|
|
Catilinam Cicero, diruti eius penates, bona direpta,
|
|
factum, quidquid victor Catilina fecisset; Rutilius in-
|
|
nocentiae pretium tulit in Asia latere; Catoni populus
|
5
|
Romanus praeturam negavit, consulatum pernegavit.
|
|
Ingrati publice sumus; se quisque interroget: nemo
|
3.1
|
non aliquem queritur ingratum. Atqui non potest
|
|
fieri, ut omnes querantur, nisi querendum est de om-
|
|
nibus: omnes ergo ingrati sunt. <Ingrati sunt> tantum?
|
|
et cupidi omnes et maligni omnes et timidi omnes,
|
5
|
illi in primis, qui videntur audaces; adice: et ambitiosi
|
|
omnes sunt et inpii omnes. Sed non est, quod ira-
|
|
scaris; ignosce illis, omnes insaniunt. Nolo te ad in-
|
4.1
|
certa revocare, ut dicam: "Vide, quam ingrata sit
|
|
iuventus; quis non patris sui supremum diem, ut in-
|
|
nocens sit, optat, ut moderatus sit, expectat, ut pius,
|
|
cogitat? Quotus quisque uxoris optimae mortem timet,
|
5
|
ut non et conputet? Cui, rogo, litigatori defenso tam
|
|
magni beneficii ultra res proximas memoria duravit?"
|
|
Illud in confesso est: quis sine querella moritur? quis
|
5.1
|
extremo die dicere audet:
|
|
"Vixi et quem dederat cursum fortuna peregi"?
|
|
quis non recusans, quis non gemens exit? Atqui hoc
|
|
ingrati est non esse contentum praeterito tempore.
|
5
|
Semper pauci dies erunt, si illos numeraveris. Cogita
|
6.1
|
non esse summum bonum in tempore; quantumcum-
|
|
que est, boni consules; ut prorogetur tibi dies mortis,
|
|
nihil proficitur ad felicitatem, quoniam mora non fit
|
|
beatior vita sed longior. Quanto satius est gratum
|
7.1
|
adversus perceptas voluptates non aliorum annos con-
|
|
putare, sed suos benigne aestimare et in lucro ponere!
|
|
"Hoc me dignum iudicavit deus, hoc satis est; potuit
|
|
plus, sed hoc quoque beneficium est." Grati simus
|
5
|
adversus deos, grati adversus homines, grati adversus
|
|
eos, qui aliquid nobis praestiterunt, grati etiam ad-
|
|
versus eos, qui nostris praestiterunt.
|
|