DE CLEMENTIA
|
|
LIBER I
|
|
Scribere de clementia, Nero Caesar, institui, ut
|
1.1.1
|
quodam modo speculi vice fungerer et te tibi osten-
|
|
derem perventurum ad voluptatem maximam omnium.
|
|
Quamvis enim recte factorum verus fructus sit fecisse
|
|
nec ullum virtutum pretium dignum illis extra ipsas
|
5
|
sit, iuvat inspicere et circumire bonam conscientiam,
|
|
tum inmittere oculos in hanc inmensam multitudinem
|
|
discordem, seditiosam, inpotentem, in perniciem alienam
|
|
suamque pariter exultaturam, si hoc iugum fregerit,
|
|
<et> ita loqui secum: 'Egone ex omnibus mortalibus
|
2.1
|
placui electusque sum, qui in terris deorum vice fun-
|
|
gerer? Ego vitae necisque gentibus arbiter; qualem
|
|
quisque sortem statumque habeat, in mea manu posi-
|
|
tum est; quid cuique mortalium fortuna datum velit,
|
5
|
meo ore pronuntiat; ex nostro responso laetitiae causas
|
|
populi urbesque concipiunt; nulla pars usquam nisi
|
|
volente propitioque me floret; haec tot milia gladiorum,
|
|
quae pax mea conprimit, ad nutum meum stringentur;
|
|
quas nationes funditus excidi, quas transportari, quibus
|
10
|
libertatem dari, quibus eripi, quos reges mancipia fieri
|
|
quorumque capiti regium circumdari decus oporteat,
|
|
quae ruant urbes, quae oriantur, mea iuris dictio est.
|
|
In hac tanta facultate rerum non ira me ad iniqua
|
3.1
|
supplicia conpulit, non iuvenilis inpetus, non temeritas
|
|
hominum et contumacia, quae saepe tranquillissimis
|
|
quoque pectoribus patientiam extorsit, non ipsa osten-
|
|
tandae per terrores potentiae dira, sed frequens magnis
|
5
|
imperiis gloria. Conditum, immo constrictum apud
|
|
me ferrum est, summa parsimonia etiam vilissimi
|
|
sanguinis; nemo non, cui alia desunt, hominis nomine
|
|
apud me gratiosus est. Severitatem abditam, at cle-
|
4.1
|
mentiam in procinctu habeo; sic me custodio, tam-
|
|
quam legibus, quas ex situ ac tenebris in lucem evo-
|
|
cavi, rationem redditurus sim. Alterius aetate prima
|
|
motus sum, alterius ultima; alium dignitati donavi,
|
5
|
alium humilitati; quotiens nullam inveneram miseri-
|
|
cordiae causam, mihi peperci. Hodie dis inmortalibus,
|
|
si a me rationem repetant, adnumerare genus humanum
|
|
paratus sum.' Potes hoc, Caesar, audacter praedicare
|
5.1
|
omnia, quae in fidem tutelam<que tuam venerunt, tuta
|
|
ha>beri, nihil per te neque vi neque clam adimi rei
|
|
publicae. Rarissimam laudem et nulli adhuc principum
|
|
concessam concupisti innocentiam. Non perdit operam
|
5
|
nec bonitas ista tua singularis ingratos aut malignos
|
|
aestimatores nancta est. Refertur tibi gratia; nemo
|
|
unus homo uni homini tam carus umquam fuit, quam
|
|
tu populo Romano, magnum longumque eius bonum.
|
|
Sed ingens tibi onus inposuisti; nemo iam divum
|
6.1
|
Augustum nec Ti. Caesaris prima tempora loquitur
|
|
nec, quod te imitari velit, exemplar extra te quaerit;
|
|
principatus tuus ad gustum exigitur. Difficile hoc
|
|
fuisset, si non naturalis tibi ista bonitas esset, sed ad
|
5
|
tempus sumpta. Nemo enim potest personam diu ferre,
|
|
ficta cito in naturam suam recidunt; quibus veritas
|
|
subest quaeque, ut ita dicam, ex solido enascuntur,
|
|
tempore ipso in maius meliusque procedunt. Magnam
|
7.1
|
adibat aleam populus Romanus, cum incertum esset,
|
|
quo se ista tua nobilis indoles daret; iam vota publica
|
|
in tuto sunt; nec enim periculum est, ne te subita
|
|
tui capiat oblivio. Facit quidem avidos nimia felicitas,
|
5
|
nec tam temperatae cupiditates sunt umquam, ut in
|
|
eo, quod contigit, desinant; gradus a magnis ad
|
|
maiora fit, et spes inprobissimas conplectuntur insperata
|
|
adsecuti; omnibus tamen nunc civibus tuis et haec
|
|
confessio exprimitur esse felices et illa nihil iam his
|
10
|
accedere bonis posse, nisi ut perpetua sint. Multa
|
8.1
|
illos cogunt ad hanc confessionem, qua nulla in homine
|
|
tardior est: securitas alta, adfluens, ius supra omnem
|
|
iniuriam positum; obversatur oculis laetissima forma
|
|
rei publicae, cui ad summam libertatem nihil deest
|
5
|
nisi pereundi licentia. Praecipue tamen aequalis ad
|
9.1
|
maximos imosque pervenit clementiae tuae admiratio;
|
|
cetera enim bona pro portione fortunae suae quisque
|
|
sentit aut expectat maiora minoraque, ex clementia
|
|
omnes idem sperant; nec est quisquam, cui tam valde
|
5
|
innocentia sua placeat, ut non stare in conspectu cle-
|
|
mentiam paratam humanis erroribus gaudeat.
|
|