| Esse autem aliquos scio, qui clementia pessimum | 1.2.1.1 |
| quemque putent sustineri, quoniam nisi post crimen | |
| supervacua est et sola haec virtus inter innocentes | |
| cessat. Sed primum omnium, sicut medicinae apud | |
| aegros usus, etiam apud sanos honor est, ita clemen- | 5 |
| tiam, quamvis poena digni invocent, etiam innocentes | |
| colunt. Deinde habet haec in persona quoque innocen- | |
| tium locum, quia interim fortuna pro culpa est; nec | |
| innocentiae tantum clementia succurrit, sed saepe vir- | |
| tuti, quoniam quidem condicione temporum incidunt | 10 |
| quaedam, quae possint laudata puniri. Adice, quod | |
| magna pars hominum est, quae reverti ad innocentiam | |
| possit, si * Non tamen volgo ignoscere decet; nam | 2.1 |
| ubi discrimen inter malos bonosque sublatum est, con- | |
| fusio sequitur et vitiorum eruptio; itaque adhibenda | |
| moderatio est, quae sanabilia ingenia distinguere a de- | |
| ploratis sciat. Nec promiscuam habere ac volgarem | 5 |
| clementiam oportet nec abscisam; nam tam omnibus | |
| ignoscere crudelitas quam nulli. Modum tenere debe- | |
| mus; sed quia difficile est temperamentum, quidquid | |
| aequo plus futurum est, in partem humaniorem prae- | |
| ponderet. | 10 |
| Sed haec suo melius loco dicentur. Nunc in tres | 3.1.1 |
| partes omnem hanc materiam dividam. Prima erit | |
| manumissionis; secunda, quae naturam clementiae habi- | |
| tumque demonstret: nam cum sint vitia quaedam vir- | |
| tutes imitantia, non possunt secerni, nisi signa, quibus | 5 |
| dinoscantur, inpresseris; tertio loco quaeremus, quo- | |
| modo ad hanc virtutem perducatur animus, quomodo | |
| confirmet eam et usu suam faciat. |