| Nullam ex omnibus virtutibus homini magis con- | 1.3.2.1 |
| venire, cum sit nulla humanior, constet necesse est non | |
| solum inter nos, qui hominem sociale animal communi | |
| bono genitum videri volumus, sed etiam inter illos, | |
| qui hominem voluptati donant, quorum omnia dicta | 5 |
| factaque ad utilitates suas spectant; nam si quietem | |
| petit et otium, hanc virtutem naturae suae nanctus | |
| est, quae pacem amat et manus retinet. Nullum tamen | 3.1 |
| clementia ex omnibus magis quam regem aut principem | |
| decet. Ita enim magnae vires decori gloriaeque sunt, | |
| si illis salutaris potentia est; nam pestifera vis est | |
| valere ad nocendum. Illius demum magnitudo stabilis | 5 |
| fundataque est, quem omnes tam supra se esse quam | |
| pro se sciunt, cuius curam excubare pro salute singu- | |
| lorum atque universorum cottidie experiuntur, quo | |
| procedente non, tamquam malum aliquod aut noxium | |
| animal e cubili prosilierit, diffugiunt, sed tamquam ad | 10 |
| clarum ac beneficum sidus certatim advolant. Obicere | |
| se pro illo mucronibus insidiantium paratissimi et sub- | |
| sternere corpora sua, si per stragem illi humanam iter | |
| ad salutem struendum sit, somnum eius nocturnis ex- | |
| cubiis muniunt, latera obiecti circumfusique defendunt, | 15 |
| incurrentibus periculis se obponunt. Non est hic sine | 4.1 |
| ratione populis urbibusque consensus sic protegendi | |
| amandique reges et se suaque iactandi, quocumque de- | |
| sideravit imperantis salus; nec haec vilitas sui est aut | |
| dementia pro uno capite tot milia excipere ferrum ac | 5 |
| multis mortibus unam animam redimere nonnumquam | |
| senis et invalidi. Quemadmodum totum corpus animo | 5.1 |
| deservit et, cum hoc tanto maius tantoque speciosius | |
| sit, ille in occulto maneat tenuis et in qua sede latitet | |
| incertus, tamen manus, pedes, oculi negotium illi gerunt, | |
| illum haec cutis munit, illius iussu iacemus aut in- | 5 |
| quieti discurrimus, cum ille imperavit, sive avarus do- | |
| minus est, mare lucri causa scrutamur, sive ambitiosus, | |
| iam dudum dextram flammis obiecimus aut voluntarii | |
| terram subsiluimus, sic haec inmensa multitudo unius | |
| animae circumdata illius spiritu regitur, illius ratione | 10 |
| flectitur pressura se ac fractura viribus suis, nisi con- | |
| silio sustineretur. |