| Suam itaque incolumitatem amant, cum pro uno | 1.4.1.1 |
| homine denas legiones in aciem deducunt, cum in pri- | |
| mam frontem procurrunt et adversa volneribus pectora | |
| ferunt, ne imperatoris sui signa vertantur. Ille est | |
| enim vinculum, per quod res publica cohaeret, ille | 5 |
| spiritus vitalis, quem haec tot milia trahunt nihil ipsa | |
| per se futura nisi onus et praeda, si mens illa imperii | |
| subtrahatur. | |
| Rege incolumi mens omnibus una; | |
| amisso rupere fidem. | 10 |
| Hic casus Romanae pacis exitium erit, hic tanti for- | 2.1 |
| tunam populi in ruinas aget; tam diu ab isto periculo | |
| aberit hic populus, quam diu sciet ferre frenos, quos | |
| si quando abruperit vel aliquo casu discussos reponi | |
| sibi passus non erit, haec unitas et hic maximi im- | 5 |
| perii contextus in partes multas dissiliet, idemque huic | |
| urbi finis dominandi erit, qui parendi fuerit. Ideo | 3.1 |
| principes regesque et quocumque alio nomine sunt | |
| tutores status publici non est mirum amari ultra pri- | |
| vatas etiam necessitudines; nam si sanis hominibus | |
| publica privatis potiora sunt, sequitur, ut is quoque | 5 |
| carior sit, in quem se res publica convertit. Olim | |
| enim ita se induit rei publicae Caesar, ut seduci alte- | |
| rum non posset sine utriusque pernicie; nam et illi | |
| viribus opus est et huic capite. | |
| Longius videtur recessisse a proposito oratio mea, | 5.1.1 |
| at mehercules rem ipsam premit. Nam si, quod adhuc | |
| colligit, tu animus rei publicae tuae es, illa corpus | |
| tuum, vides, ut puto, quam necessaria sit clementia; | |
| tibi enim parcis, cum videris alteri parcere. Parcendum | 5 |
| itaque est etiam inprobandis civibus non aliter quam | |
| membris languentibus, et, si quando misso sanguine | |
| opus est, sustinenda est <manus>, ne ultra, quam necesse | |
| sit, incidat. Est ergo, ut dicebam, clementia omnibus | 2.1 |
| quidem hominibus secundum naturam, maxime tamen | |
| decora imperatoribus, quanto plus habet apud illos, | |
| quod servet, quantoque in maiore materia adparet. | |
| Quantulum enim nocet privata crudelitas! principum | 5 |
| saevitia bellum est. Cum autem virtutibus inter <se sit> | 3.1 |
| concordia nec ulla altera melior aut honestior sit, | |
| quaedam tamen quibusdam personis aptior est. Decet | |
| magnanimitas quemlibet mortalem, etiam illum, infra | |
| quem nihil est; quid enim maius aut fortius quam | 5 |
| malam fortunam retundere? haec tamen magnanimitas | |
| in bona fortuna laxiorem locum habet meliusque in | |
| tribunali quam in plano conspicitur. Clementia, in | 4.1 |
| quamcumque domum pervenerit, eam felicem tran- | |
| quillamque praestabit, sed in regia, quo rarior, eo | |
| mirabilior. Quid enim est memorabilius quam eum, | |
| cuius irae nihil obstat, cuius graviori sententiae ipsi, | 5 |
| qui pereunt, adsentiuntur, quem nemo interpellaturus | |
| est, immo, si vehementius excanduit, ne deprecaturus | |
| est quidem, ipsum sibi manum inicere et potestate | |
| sua in melius placidiusque uti hoc ipsum cogitantem: | |
| 'Occidere contra legem nemo non potest, servare | 10 |
| nemo praeter me'? Magnam fortunam magnus ani- | 5.1 |
| mus decet, qui, nisi se ad illam extulit et altior | |
| stetit, illam quoque infra <ad> terram deducit; magni | |
| autem animi proprium est placidum esse tranquillum- | |
| que et iniurias atque offensiones superne despicere. | 5 |
| Muliebre est furere in ira, ferarum vero nec genero- | |
| sarum quidem praemordere et urguere proiectos. Ele- | |
| phanti leonesque transeunt, quae inpulerunt; ignobilis | |
| bestiae pertinacia est. Non decet regem saeva nec | 6.1 |
| inexorabilis ira, non multum enim supra eum eminet, | |
| cui se irascendo exaequat; at si dat vitam, si dat | |
| dignitatem periclitantibus et meritis amittere, facit, | |
| quod nulli nisi rerum potenti licet; vita enim etiam | 5 |
| superiori eripitur, numquam nisi inferiori datur. Ser- | 7.1 |
| vare proprium est excellentis fortunae, quae numquam | |
| magis suspici debet, quam cum illi contigit idem posse | |
| quod dis, quorum beneficio in lucem edimur tam boni | |
| quam mali. Deorum itaque sibi animum adserens | 5 |
| princeps alios ex civibus suis, quia utiles bonique sunt, | |
| libens videat, alios in numerum relinquat; quosdam | |
| esse gaudeat, quosdam patiatur. |