| Cogitato, in hac civitate, in qua turba per latissima | 1.6.1.1 |
| itinera sine intermissione defluens eliditur, quotiens | |
| aliquid obstitit, quod cursum eius velut torrentis rapidi | |
| moraretur, in qua tribus eodem tempore theatris caveae | |
| postulantur, in qua consumitur, quidquid terris omni- | 5 |
| bus aratur, quanta solitudo ac vastitas futura sit, si | |
| nihil relinquitur, nisi quod iudex severus absolverit. | |
| Quotus quisque ex quaesitoribus est, qui non ex ipsa | 2.1 |
| ea lege teneatur, qua quaerit? quotus quisque accusator | |
| vacat culpa? Et nescio, an nemo ad dandam veniam | |
| difficilior sit, quam qui illam petere saepius meruit. | |
| Peccavimus omnes, alii gravia, alii leviora, alii ex | 3.1 |
| destinato, alii forte inpulsi aut aliena nequitia ablati; | |
| alii in bonis consiliis parum fortiter stetimus et in- | |
| nocentiam inviti ac retinentes perdidimus; nec deliqui- | |
| mus tantum, sed usque ad extremum aevi delinquemus. | 5 |
| Etiam si quis tam bene iam purgavit animum, ut nihil | 4.1 |
| obturbare eum amplius possit ac fallere, ad innocentiam | |
| tamen peccando pervenit. | |
| Quoniam deorum feci mentionem, optime hoc | 7.1.1 |
| exemplum principi constituam, ad quod formetur, ut | |
| se talem esse civibus, quales sibi deos velit. Expedit | |
| ergo habere inexorabilia peccatis atque erroribus nu- | |
| mina, expedit usque ad ultimam infesta perniciem? | 5 |
| Et quis regum erit tutus, cuius non membra haruspices | |
| colligant? Quod si di placabiles et aequi delicta | 2.1 |
| potentium non statim fulminibus persecuntur, quanto | |
| aequius est hominem hominibus praepositum miti animo | |
| exercere imperium et cogitare, uter mundi status gratior | |
| oculis pulchriorque sit, sereno et puro die, an cum | 5 |
| fragoribus crebris omnia quatiuntur et ignes hinc at- | |
| que illinc micant! Atqui non alia facies est quieti | |
| moratique imperii quam sereni caeli et nitentis. Cru- | 3.1 |
| dele regnum turbidum tenebrisque obscurum est, inter | |
| trementes et ad repentinum sonitum expavescentes ne | |
| eo quidem, qui omnia perturbat, inconcusso. Facilius | |
| privatis ignoscitur pertinaciter se vindicantibus; possunt | 5 |
| enim laedi, dolorque eorum ab iniuria venit; timent | |
| praeterea contemptum, et non rettulisse laedentibus | |
| gratiam infirmitas videtur, non clementia; at cui ultio | |
| in facili est, is omissa ea certam laudem mansuetu- | |
| dinis consequitur. Humili loco positis exercere manum, | 4.1 |
| litigare, in rixam procurrere ac morem irae suae gerere | |
| liberius est; leves inter paria ictus sunt; regi vocife- | |
| ratio quoque verborumque intemperantia non ex ma- | |
| iestate est. | 5 |