| Grave putas eripi loquendi arbitrium regibus, | 1.8.1.1 |
| quod humillimi habent. 'Ista' inquis 'servitus est, | |
| non imperium.' Quid? tu non experiris istud nobis | |
| esse, tibi servitutem? Alia condicio est eorum, qui in | |
| turba, quam non excedunt, latent, quorum et virtutes, | 5 |
| ut adpareant, diu luctantur et vitia tenebras habent; | |
| vestra facta dictaque rumor excipit, et ideo nullis | |
| magis curandum est, qualem famam habeant, quam | |
| qui, qualemcumque meruerint, magnam habituri sunt. | |
| Quam multa tibi non licent, quae nobis beneficio tuo | 2.1 |
| licent! Possum in qualibet parte urbis solus incedere | |
| sine timore, quamvis nullus sequatur comes, nullus sit | |
| domi, nullus ad latus gladius; tibi in tua pace armato | |
| vivendum est. Aberrare a fortuna tua non potes; | 5 |
| obsidet te et, quocumque descendis, magno adparatu | |
| sequitur. Est haec summae magnitudinis servitus non | 3.1 |
| posse fieri minorem; sed cum dis tibi communis ipsa | |
| necessitas est. Nam illos quoque caelum adligatos | |
| tenet, nec magis illis descendere datum est quam tibi | |
| tutum; fastigio tuo adfixus es. Nostros motus pauci | 4.1 |
| sentiunt, prodire nobis ac recedere et mutare habitum | |
| sine sensu publico licet; tibi non magis quam soli | |
| latere contingit. Multa circa te lux est, omnium in | |
| istam conversi oculi sunt; prodire te putas? oriris. | 5 |
| Loqui non potes, nisi ut vocem tuam, quae ubique | 5.1 |
| sunt gentes, excipiant; irasci non potes, nisi ut omnia | |
| tremant, quia neminem adfligere, nisi ut, quidquid | |
| circa fuerit, quatiatur. Ut fulmina paucorum periculo | |
| cadunt, omnium metu, sic animadversiones magnarum | 5 |
| potestatum terrent latius quam nocent, non sine causa; | |
| non enim, quantum fecerit, sed quantum facturus sit, | |
| cogitatur in eo, qui omnia potest. Adice nunc, quod | 6.1 |
| privatos homines ad accipiendas iniurias oportuniores | |
| acceptarum patientia facit, regibus certior est ex man- | |
| suetudine securitas, quia frequens vindicta paucorum | |
| odium obprimit, omnium inritat. Voluntas oportet | 7.1 |
| ante saeviendi quam causa deficiat; alioqui, quemad- | |
| modum praecisae arbores plurimis ramis repullulant | |
| et multa satorum genera, ut densiora surgant, reci- | |
| duntur, ita regia crudelitas auget inimicorum numerum | 5 |
| tollendo; parentes enim liberique eorum, qui interfecti | |
| sunt, et propinqui et amici in locum singulorum | |
| succedunt. |