| Hoc quam verum sit, admonere te exemplo do- | 1.9.1.1 |
| mestico volo. Divus Augustus fuit mitis princeps, si | |
| quis illum a principatu suo aestimare incipiat; in | |
| communi quidem rei publicae gladium movit. Cum | |
| hoc aetatis esset, quod tu nunc es, duodevicensimum | 5 |
| egressus annum, iam pugiones in sinum amicorum | |
| absconderat, iam insidiis M. Antonii consulis latus | |
| petierat, iam fuerat collega proscriptionis. Sed cum | 2.1 |
| annum quadragensimum transisset et in Gallia mora- | |
| retur, delatum est ad eum indicium L. Cinnam, stolidi | |
| ingenii virum, insidias ei struere; dictum est, et ubi | |
| et quando et quemadmodum adgredi vellet; unus ex | 5 |
| consciis deferebat. Constituit se ab eo vindicare et | 3.1 |
| consilium amicorum advocari iussit. Nox illi inquieta | |
| erat, cum cogitaret adulescentem nobilem, hoc detracto | |
| integrum, Cn. Pompei nepotem, damnandum; iam unum | |
| hominem occidere non poterat, cui M. Antonius pro- | 5 |
| scriptionis edictum inter cenam dictarat. Gemens sub- | 4.1 |
| inde voces varias emittebat et inter se contrarias: | |
| 'Quid ergo? ego percussorem meum securum ambulare | |
| patiar me sollicito? Ergo non dabit poenas, qui tot | |
| civilibus bellis frustra petitum caput, tot navalibus, | 5 |
| tot pedestribus proeliis incolume, postquam terra mari- | |
| que pax parata est, non occidere constituat, sed in- | |
| molare?' (nam sacrificantem placuerat adoriri). Rursus | 5.1 |
| silentio interposito maiore multo voce sibi quam Cinnae | |
| irascebatur: 'Quid vivis, si perire te tam multorum | |
| interest? quis finis erit suppliciorum? quis sanguinis? | |
| Ego sum nobilibus adulescentulis expositum caput, in | 5 |
| quod mucrones acuant; non est tanti vita, si, ut ego | |
| non peream, tam multa perdenda sunt.' Interpellavit | 6.1 |
| tandem illum Livia uxor et: 'Admittis' inquit 'muliebre | |
| consilium? Fac, quod medici solent, qui, ubi usitata | |
| remedia non procedunt, temptant contraria. Severitate | |
| nihil adhuc profecisti; Salvidienum Lepidus secutus | 5 |
| est, Lepidum Murena, Murenam Caepio, Caepionem | |
| Egnatius, ut alios taceam, quos tantum ausos pudet. | |
| Nunc tempta, quomodo tibi cedat clementia; ignosce | |
| L. Cinnae. Deprensus est; iam nocere tibi non potest, | |
| prodesse famae tuae potest.' Gavisus, sibi quod ad- | 7.1 |
| vocatum invenerat, uxori quidem gratias egit, renuntiari | |
| autem extemplo amicis, quos in consilium rogaverat, | |
| imperavit et Cinnam unum ad se accersit dimissisque | |
| omnibus e cubiculo, cum alteram Cinnae poni cathe- | 5 |
| dram iussisset: 'Hoc' inquit 'primum a te peto, ne | |
| me loquentem interpelles, ne medio sermone meo pro- | |
| clames; dabitur tibi loquendi liberum tempus. Ego | 8.1 |
| te, Cinna, cum in hostium castris invenissem, non | |
| factum tantum mihi inimicum sed natum, servavi, | |
| patrimonium tibi omne concessi. Hodie tam felix et | |
| tam dives es, ut victo victores invideant. Sacerdotium | 5 |
| tibi petenti praeteritis conpluribus, quorum parentes | |
| mecum militaverant, dedi; cum sic de te meruerim, | |
| occidere me constituisti.' Cum ad hanc vocem excla- | 9.1 |
| masset procul hanc ab se abesse dementiam: 'Non | |
| praestas' inquit 'fidem, Cinna; convenerat, ne inter- | |
| loquereris. Occidere, inquam, me paras'; adiecit locum, | |
| socios, diem, ordinem insidiarum, cui conmissum esset | 5 |
| ferrum. Et cum defixum videret nec ex conventione | 10.1 |
| iam, sed ex conscientia tacentem: 'Quo' inquit 'hoc | |
| animo facis? ut ipse sis princeps? male mehercules | |
| cum populo Romano agitur, si tibi ad imperandum | |
| nihil praeter me obstat. Domum tueri tuam non potes, | 5 |
| nuper libertini hominis gratia in privato iudicio supera- | |
| tus es; adeo nihil facilius potes quam contra Caesarem | |
| advocare. Cedo, si spes tuas solus inpedio, Paulusne | |
| te et Fabius Maximus et Cossi et Servilii ferent tan- | |
| tumque agmen nobilium non inania nomina praeferen- | 10 |
| tium, sed eorum, qui imaginibus suis decori sint?' | |
| Ne totam eius orationem repetendo magnam partem | 11.1 |
| voluminis occupem (diutius enim quam duabus horis | |
| locutum esse constat, cum hanc poenam, qua sola erat | |
| contentus futurus, extenderet): 'Vitam' inquit 'tibi, | |
| Cinna, iterum do, prius hosti, nunc insidiatori ac par- | 5 |
| ricidae. Ex hodierno die inter nos amicitia incipiat; | |
| contendamus, utrum ego meliore fide tibi vitam dederim | |
| an tu debeas.' Post hoc detulit ultro consulatum | 12.1 |
| questus, quod non auderet petere. Amicissimum fide- | |
| lissimumque habuit, heres solus illi fuit. Nullis am- | |
| plius insidiis ab ullo petitus est. |