| Ignovit abavus tuus victis; nam si non ignovisset, | 1.10.1.1 |
| quibus imperasset? Sallustium et Cocceios et Deillios | |
| et totam chortem primae admissionis ex adversario- | |
| rum castris conscripsit; iam Domitios, Messalas, Asinios, | |
| Cicerones, quidquid floris erat in civitate, clementiae | 5 |
| suae debebat. Ipsum Lepidum quam diu mori passus | |
| est! per multos annos tulit ornamenta principis reti- | |
| nentem et pontificatum maximum non nisi mortuo illo | |
| transferri in se passus est; maluit enim illum honorem | |
| vocari quam spolium. Haec eum clementia ad salutem | 2.1 |
| securitatemque perduxit; haec gratum ac favorabilem | |
| reddidit, quamvis nondum subactis populi Romani cer- | |
| vicibus manum inposuisset; haec hodieque praestat illi | |
| famam, quae vix vivis principibus servit. Deum esse | 3.1 |
| non tamquam iussi credimus; bonum fuisse principem | |
| Augustum, bene illi parentis nomen convenisse fatemur | |
| ob nullam aliam causam, quam quod contumelias quo- | |
| que suas, quae acerbiores principibus solent esse quam | 5 |
| iniuriae, nulla crudelitate exequebatur, quod probrosis | |
| in se dictis adrisit, quod dare illum poenas adparebat, | |
| cum exigeret, quod, quoscumque ob adulterium filiae | |
| suae damnaverat, adeo non occidit, ut dimissis quo | |
| tutiores essent, diplomata daret. Hoc est ignoscere, | 4.1 |
| cum scias multos futuros, qui pro te irascantur et tibi | |
| sanguine alieno gratificentur, non dare tantum salutem, | |
| sed praestare. | |
| Haec Augustus senex aut iam in senectutem annis | 11.1.1 |
| vergentibus; in adulescentia caluit, arsit ira, multa | |
| fecit, ad quae invitus oculos retorquebat. Conparare | |
| nemo mansuetudini tuae audebit divum Augustum, | |
| etiam si in certamen iuvenilium annorum deduxerit | 5 |
| senectutem plus quam maturam; fuerit moderatus et | |
| clemens, nempe post mare Actiacum Romano cruore | |
| infectum, nempe post fractas in Sicilia classes et suas | |
| et alienas, nempe post Perusinas aras et proscriptiones. | |
| Ego vero clementiam non voco lassam crudelitatem; | 2.1 |
| haec est, Caesar, clementia vera, quam tu praestas, | |
| quae non saevitiae paenitentia coepit, nullam habere | |
| maculam, numquam civilem sanguinem fudisse; haec | |
| est in maxima potestate verissima animi temperantia | 5 |
| et humani generis conprendens ut sui amor non cupi- | |
| ditate aliqua, non temeritate ingenii, non priorum | |
| principum exemplis corruptum, quantum sibi in cives | |
| suos liceat, experiendo temptare, sed hebetare aciem | |
| imperii sui. Praestitisti, Caesar, civitatem incruentam, | 3.1 |
| et hoc, quod magno animo gloriatus es nullam te | |
| toto orbe stillam cruoris humani misisse, eo maius est | |
| mirabiliusque, quod nulli umquam citius gladius con- | |
| missus est. | 5 |