| Clementia ergo non tantum honestiores sed tutiores | 1.11.4.1 |
| praestat ornamentumque imperiorum est simul et cer- | |
| tissima salus. Quid enim est, cur reges consenuerint | |
| liberisque ac nepotibus tradiderint regna, tyrannorum | |
| execrabilis ac brevis potestas sit? Quid interest inter | 5 |
| tyrannum ac regem (species enim ipsa fortunae ac | |
| licentia par est), nisi quod tyranni in voluptatem | |
| saeviunt, reges non nisi ex causa ac necessitate? | |
| 'Quid ergo? non reges quoque occidere solent?' | 12.1.1 |
| Sed quotiens id fieri publica utilitas persuadet; tyrannis | |
| saevitia cordi est. Tyrannus autem a rege factis distat, | |
| non nomine; nam et Dionysius maior iure meritoque | |
| praeferri multis regibus potest, et L. Sullam tyrannum | 5 |
| adpellari quid prohibet, cui occidendi finem fecit inopia | |
| hostium? Descenderit licet e dictatura sua et se togae | 2.1 |
| reddiderit, quis tamen umquam tyrannus tam avide | |
| humanum sanguinem bibit quam ille, qui septem milia | |
| civium Romanorum contrucidari iussit et, cum in vicino | |
| ad aedem Bellonae sedens exaudisset conclamationem | 5 |
| tot milium sub gladio gementium, exterrito senatu: | |
| 'Hoc agamus' inquit, 'P. C.; seditiosi pauculi meo | |
| iussu occiduntur'? Hoc non est mentitus; pauci Sullae | |
| videbantur. Sed mox de Sulla, cum quaeremus, quo- | 3.1 |
| modo hostibus irascendum sit, utique si in hostile | |
| nomen cives et ex eodem corpore abrupti transierint; | |
| interim, hoc quod dicebam, clementia efficit, ut magnum | |
| inter regem tyrannumque discrimen sit, uterque licet | 5 |
| non minus armis valletur; sed alter arma habet, quibus | |
| in munimentum pacis utitur, alter, ut magno timore | |
| magna odia conpescat, nec illas ipsas manus, quibus | |
| se conmisit, securus adspicit. Contrariis in contraria | 4.1 |
| agitur; nam cum invisus sit, quia timetur, timeri vult, | |
| quia invisus est, et illo execrabili versu, qui multos | |
| praecipites dedit, utitur: | |
| 'Oderint, dum metuant', | 5 |
| ignarus, quanta rabies oriatur, ubi supra modum odia | |
| creverunt. Temperatus enim timor cohibet animos, | |
| adsiduus vero et acer et extrema admovens in audaciam | |
| iacentes excitat et omnia experiri suadet. Sic feras | 5.1 |
| linea et pinnae clusas contineant, easdem a tergo eques | |
| telis incessat: temptabunt fugam per ipsa, quae fuge- | |
| rant, proculcabuntque formidinem. Acerrima virtus | |
| est, quam ultima necessitas extundit. Relinquat oportet | 5 |
| securi aliquid metus multoque plus spei quam pericu- | |
| lorum ostentet; alioqui, ubi quiescenti paria metuuntur, | |
| incurrere in pericula iuvat et <ut> aliena anima abuti. |