| Placido tranquilloque regi fida sunt auxilia sua, | 1.13.1.1 |
| ut quibus ad communem salutem utatur, gloriosusque | |
| miles (publicae enim securitati se dare operam videt) | |
| omnem laborem libens patitur ut parentis custos; at | |
| illum acerbum et sanguinarium necesse est graventur | 5 |
| stipatores sui. Non potest habere quisquam bonae ac | 2.1 |
| fidae voluntatis ministros, quibus in tormentis ut eculeo | |
| et ferramentis ad mortem paratis utitur, quibus non | |
| aliter quam bestiis homines obiectat, omnibus reis | |
| aerumnosior ac sollicitior, ut qui homines deosque | 5 |
| testes facinorum ac vindices timeat, eo perductus, ut | |
| non liceat illi mutare mores. Hoc enim inter cetera | |
| vel pessimum habet crudelitas: perseverandum est nec | |
| ad meliora patet regressus; scelera enim sceleribus | |
| tuenda sunt. Quid autem eo infelicius, cui iam esse | 10 |
| malo necesse est? O miserabilem illum, sibi certe! | 3.1 |
| nam ceteris misereri eius nefas sit, qui caedibus ac | |
| rapinis potentiam exercuit, qui suspecta sibi cuncta | |
| reddidit tam externa quam domestica, cum arma metuat, | |
| ad arma confugiens, non amicorum fidei credens, non | 5 |
| pietati liberorum; qui, ubi circumspexit, quaeque fecit | |
| quaeque facturus est, et conscientiam suam plenam | |
| sceleribus ac tormentis adaperuit, saepe mortem timet, | |
| saepius optat, invisior sibi quam servientibus. E con- | 4.1 |
| trario is, cui curae sunt universa, qui alia magis, alia | |
| minus tuetur, nullam non rei publicae partem tam- | |
| quam sui nutrit, inclinatus ad mitiora, etiam, si ex | |
| usu est animadvertere, ostendens, quam invitus aspero | 5 |
| remedio manus admoveat, in cuius animo nihil hostile, | |
| nihil efferum est, qui potentiam suam placide ac salu- | |
| tariter exercet adprobare imperia sua civibus cupiens, | |
| felix abunde sibi visus, si fortunam suam publicarit, | |
| sermone adfabilis, aditu accessuque facilis, voltu, qui | 10 |
| maxime populos demeretur, amabilis, aequis desideriis | |
| propensus, etiam iniquis <non> acerbus, a tota civitate | |
| amatur, defenditur, colitur. Eadem de illo homines | 5.1 |
| secreto locuntur quae palam; tollere filios cupiunt et | |
| publicis malis sterilitas indicta recluditur; bene se | |
| meriturum de liberis suis quisque non dubitat, quibus | |
| tale saeculum ostenderit. Hic princeps suo beneficio | 5 |
| tutus nihil praesidiis eget, arma ornamenti causa habet. |