| Quod ergo officium eius est? quod bonorum | 1.14.1.1 |
| parentium, qui obiurgare liberos non numquam blande, | |
| non numquam minaciter solent, aliquando admonere | |
| etiam verberibus. Numquid aliquis sanus filium a | |
| prima offensa exheredat? nisi magnae et multae in- | 5 |
| iuriae patientiam evicerunt, nisi plus est, quod timet, | |
| quam quod damnat, non accedit ad decretorium stilum; | |
| multa ante temptat, quibus dubiam indolem et peiore | |
| iam loco positam revocet; simul deploratum est, ultima | |
| experitur. Nemo ad supplicia exigenda pervenit, nisi | 10 |
| qui remedia consumpsit. Hoc, quod parenti, etiam | 2.1 |
| principi faciendum est, quem adpellavimus Patrem Pa- | |
| triae non adulatione vana adducti. Cetera enim cogno- | |
| mina honori data sunt; Magnos et Felices et Augustos | |
| diximus et ambitiosae maiestati quidquid potuimus | 5 |
| titulorum congessimus illis hoc tribuentes; Patrem | |
| quidem Patriae adpellavimus, ut sciret datam sibi | |
| potestatem patriam, quae est temperantissima liberis | |
| consulens suaque post illos reponens. Tarde sibi pater | 3.1 |
| membra sua abscidat, etiam, cum absciderit, reponere | |
| cupiat et in abscidendo gemat cunctatus multum diu- | |
| que; prope est enim, ut libenter damnet, qui cito; | |
| prope est, ut inique puniat, qui nimis. | 5 |
| Trichonem equitem Romanum memoria nostra, | 15.1.1 |
| quia filium suum flagellis occiderat, populus graphiis | |
| in foro confodit; vix illum Augusti Caesaris auctoritas | |
| infestis tam patrum quam filiorum manibus eripuit. | |
| Tarium, qui filium deprensum in parricidii consilio | 2.1 |
| damnavit causa cognita, nemo non suspexit, quod con- | |
| tentus exilio et exilio delicato Massiliae parricidam | |
| continuit et annua illi praestitit, quanta praestare in- | |
| tegro solebat; haec liberalitas effecit, ut, in qua civitate | 5 |
| numquam deest patronus peioribus, nemo dubitaret, | |
| quin reus merito damnatus esset, quem is pater dam- | |
| nare potuisset, qui odisse non poterat. Hoc ipso | 3.1 |
| exemplo dabo, quem conpares bono patri, bonum prin- | |
| cipem. Cogniturus de filio Tarius advocavit in con- | |
| silium Caesarem Augustum; venit in privatos penates, | |
| adsedit, pars alieni consilii fuit, non dixit: 'Immo in | 5 |
| meam domum veniat'; quod si factum esset, Caesaris | |
| futura erat cognitio, non patris. Audita causa ex- | 4.1 |
| cussisque omnibus, et his, quae adulescens pro se | |
| dixerat, et his, quibus arguebatur, petit, ut sententiam | |
| suam quisque scriberet, ne ea omnium fieret, quae | |
| Caesaris fuisset; deinde, priusquam aperirentur codicilli, | 5 |
| iuravit se Tarii, hominis locupletis, hereditatem non | |
| aditurum. Dicet aliquis: 'Pusillo animo timuit, ne | 5.1 |
| videretur locum spei suae aperire velle fili damnatione.' | |
| Ego contra sentio; quilibet nostrum debuisset adversus | |
| opiniones malignas satis fiduciae habere in bona con- | |
| scientia, principes multa debent etiam famae dare. | 5 |
| Iuravit se non aditurum hereditatem. Tarius quidem | 6.1 |
| eodem die et alterum heredem perdidit, sed Caesar | |
| libertatem sententiae suae redemit; et postquam ad- | |
| probavit gratuitam esse severitatem suam, quod prin- | |
| cipi semper curandum est, dixit relegandum, quo patri | 5 |
| videretur. Non culleum, non serpentes, non carcerem | 7.1 |
| decrevit memor, non de quo censeret, sed cui in con- | |
| silio esset; mollissimo genere poenae contentum esse | |
| debere patrem dixit in filio adulescentulo inpulso in | |
| id scelus, in quo se, quod proximum erat ab innocentia, | 5 |
| timide gessisset; debere illum ab urbe et a parentis | |
| oculis submoveri. |