| O dignum, quem in consilium patres advocarent! | 1.16.1.1 |
| o dignum, quem coheredem innocentibus liberis scri- | |
| berent! Haec clementia principem decet; quocumque | |
| venerit, mansuetiora omnia faciat. Nemo regi tam | |
| vilis sit, ut illum perire non sentiat, qualiscumque | 5 |
| pars imperii est. In magna imperia ex minoribus | 2.1 |
| petamus exemplum. Non unum est imperandi genus; | |
| imperat princeps civibus suis, pater liberis, praeceptor | |
| discentibus, tribunus vel centurio militibus. Nonne | 3.1 |
| pessimus pater videbitur, qui adsiduis plagis liberos | |
| etiam ex levissimis causis conpescet? Uter autem | |
| praeceptor liberalibus studiis dignior, qui excarnificabit | |
| discipulos, si memoria illis non constiterit aut si parum | 5 |
| agilis in legendo oculus haeserit, an qui monitionibus | |
| et verecundia emendare ac docere malit? Tribunum | |
| centurionemque da saevum: desertores faciet, quibus | |
| tamen ignoscitur. Numquidnam aecum est gravius | 4.1 |
| homini et durius imperari, quam imperatur animalibus | |
| mutis? atqui equum non crebris verberibus exterret | |
| domandi peritus magister; fiet enim formidolosus et | |
| contumax, nisi eum blandiente tactu permulseris. Idem | 5.1 |
| facit ille venator, quique instituit catulos vestigia | |
| sequi quique iam exercitatis utitur ad excitandas vel | |
| persequendas feras: nec crebro illis minatur (contundet | |
| enim animos et, quidquid est indolis, conminuetur | 5 |
| trepidatione degeneri) nec licentiam vagandi errandi- | |
| que passim concedit. Adicias his licet tardiora agentes | |
| iumenta, quae, cum ad contumeliam et miserias nata | |
| sint, nimia saevitia cogantur iugum detractare. |