| Nullum animal morosius est, nullum maiore arte | 1.17.1.1 |
| tractandum quam homo, nulli magis parcendum. Quid | |
| enim est stultius quam in iumentis quidem et canibus | |
| erubescere iras exercere, pessima autem condicione sub | |
| <homine> hominem esse? Morbis medemur nec irascimur; | 5 |
| atqui et hic morbus est animi; mollem medicinam de- | |
| siderat ipsumque medentem minime infestum aegro. | |
| Mali medici est desperare, ne curet: idem in iis, quo- | 2.1 |
| rum animus adfectus est, facere debebit is, cui tradita | |
| salus omnium est, non cito spem proicere nec morti- | |
| fera signa pronuntiare; luctetur cum vitiis, resistat, | |
| aliis morbum suum exprobret, quosdam molli curatione | 5 |
| decipiat citius meliusque sanaturus remediis fallentibus; | |
| agat princeps curam non tantum salutis, sed etiam | |
| honestae cicatricis. Nulla regi gloria est ex saeva | 3.1 |
| animadversione (quis enim dubitat posse?), at contra | |
| maxima, si vim suam continet, si multos irae alienae | |
| eripuit, neminem suae inpendit. | |
| Servis imperare moderate laus est. Et in man- | 18.1.1 |
| cipio cogitandum est, non quantum illud inpune possit | |
| pati, sed quantum tibi permittat aequi bonique natura, | |
| quae parcere etiam captivis et pretio paratis iubet. | |
| Quanto iustius iubet hominibus liberis, ingenuis, ho- | 5 |
| nestis non ut mancipiis abuti sed ut his, quos gradu | |
| antecedas quorumque tibi non servitus tradita sit, sed | |
| tutela. Servis ad statuam licet confugere; cum in ser- | 2.1 |
| vum omnia liceant, est aliquid, quod in hominem licere | |
| commune ius animantium vetet. Quis non Vedium | |
| Pollionem peius oderat quam servi sui, quod muraenas | |
| sanguine humano saginabat et eos, qui se aliquid | 5 |
| offenderant, in vivarium, quid aliud quam serpentium, | |
| abici iubebat? O hominem mille mortibus dignum, | |
| sive devorandos servos obiciebat muraenis, quas esurus | |
| erat, sive in hoc tantum illas alebat, ut sic aleret. | |
| Quemadmodum domini crudeles tota civitate conmon- | 3.1 |
| strantur invisique et detestabiles sunt, ita regum et | |
| iniuria latius patet et infamia atque odium saeculis | |
| traditur; quanto autem non nasci melius fuit, quam | |
| numerari inter publico malo natos! | 5 |