| Excogitare nemo quicquam poterit, quod magis | 1.19.1.1 |
| decorum regenti sit quam clementia, quocumque modo | |
| is et quocumque iure praepositus ceteris erit. Eo | |
| scilicet formosius id esse magnificentiusque fatebimur, | |
| quo in maiore praestabitur potestate, quam non oportet | 5 |
| noxiam esse, si ad naturae legem conponitur. Natura | 2.1 |
| enim conmenta est regem, quod et ex aliis animalibus | |
| licet cognoscere et ex apibus; quarum regi amplissimum | |
| cubile est medioque ac tutissimo loco; praeterea opere | |
| vacat exactor alienorum operum, et amisso rege totum | 5 |
| dilabitur, nec umquam plus unum patiuntur meliorem- | |
| que pugna quaerunt; praeterea insignis regi forma est | |
| dissimilisque ceteris cum magnitudine tum nitore. Hoc | 3.1 |
| tamen maxime distinguitur: iracundissimae ac pro cor- | |
| poris captu pugnacissimae sunt apes et aculeos in | |
| volnere relinquunt, rex ipse sine aculeo est; noluit | |
| illum natura nec saevum esse nec ultionem magno | 5 |
| constaturam petere telumque detraxit et iram eius | |
| inermem reliquit. Exemplar hoc magnis regibus in- | |
| gens; est enim illi mos exercere se in parvis et ingen- | |
| tium rerum documenta in minima parere. Pudeat ab | 4.1 |
| exiguis animalibus non trahere mores, cum tanto homi- | |
| num moderatior esse animus debeat, quanto vehementius | |
| nocet. Utinam quidem eadem homini lex esset et ira | |
| cum telo suo frangeretur nec saepius liceret nocere | 5 |
| quam semel nec alienis viribus exercere odia! facile | |
| enim lassaretur furor, si per se sibi satis faceret et | |
| si mortis periculo vim suam effunderet. Sed ne nunc | 5.1 |
| quidem illi cursus tutus est; tantum enim necesse est | |
| timeat, quantum timeri voluit, et manus omnium ob- | |
| servet et eo quoque tempore, quo non captatur, peti | |
| se iudicet nullumque momentum inmune a metu habeat. | 5 |
| Hanc aliquis agere vitam sustinet, cum liceat innoxium | |
| aliis, ob hoc securum, salutare potentiae ius laetis | |
| omnibus tractare? Errat enim, si quis existimat tutum | |
| esse ibi regem, ubi nihil a rege tutum est; securitas | |
| securitate mutua paciscenda est. Non opus est in- | 6.1 |
| struere in altum editas arces nec in adscensum arduos | |
| colles emunire nec latera montium abscidere, multipli- | |
| cibus se muris turribusque saepire: salvum regem | |
| clementia in aperto praestabit. Unum est inexpugna- | 5 |
| bile munimentum amor civium. Quid pulchrius est | 7.1 |
| quam vivere optantibus cunctis et vota non sub custode | |
| nuncupantibus? si paulum valetudo titubavit, non spem | |
| hominum excitari, sed metum? nihil esse cuiquam tam | |
| pretiosum, quod non pro salute praesidis sui con- | 5 |
| mutatum velit? O ne ille, cui contingit, <ut> sibi quo- | 8.1 |
| que vivere debeat; in hoc adsiduis bonitatis argumentis | |
| probavit non rem publicam suam esse, sed se rei | |
| publicae. Quis huic audeat struere aliquod periculum? | |
| quis ab hoc non, si possit, fortunam quoque avertere | 5 |
| velit, sub quo iustitia, pax, pudicitia, securitas, dignitas | |
| florent, sub quo opulenta civitas copia bonorum omnium | |
| abundat? Nec alio animo rectorem suum intuetur, quam, | |
| si di inmortales potestatem visendi sui faciant, intueamur | |
| venerantes colentesque. Quid autem? non proximum illis | 9.1 |
| locum tenet is, qui se ex deorum natura gerit, beneficus | |
| ac largus et in melius potens? Hoc adfectare, hoc imitari | |
| decet, maximum ita haberi, ut optimus simul habeare. |