Transeamus ad alienas iniurias, in quibus vindi- 1.22.1.1
candis haec tria lex secuta est, quae princeps quoque
sequi debet: aut ut eum, quem punit, emendet, aut <ut>
poena eius ceteros meliores reddat, aut ut sublatis
malis securiores ceteri vivant. Ipsos facilius emendabis 5
minore poena; diligentius enim vivit, cui aliquid integri
superest. Nemo dignitati perditae parcit; inpunitatis
genus est iam non habere poenae locum. Civitatis 2.1
autem mores magis corrigit parcitas animadversionum;
facit enim consuetudinem peccandi multitudo peccan-
tium, et minus gravis nota est, quam turba damna-
tionum levat, et severitas, quod maximum remedium 5
habet, adsiduitate amittit auctoritatem. Constituit bo- 3.1
nos mores civitati princeps et vitia eluit, si patiens
eorum est, non tamquam probet, sed tamquam invitus
et cum magno tormento ad castigandum veniat. Vere-
cundiam peccandi facit ipsa clementia regentis; gravior 5
multo poena videtur, quae a miti viro constituitur.
  Praeterea videbis ea saepe conmitti, quae saepe 23.1.1
vindicantur. Pater tuus plures intra quinquennium
culleo insuit, quam omnibus saeculis insutos accepimus.
Multo minus audebant liberi nefas ultimum admittere,
quam diu sine lege crimen fuit. Summa enim pru- 5
dentia altissimi viri et rerum naturae peritissimi ma-
luerunt velut incredibile scelus et ultra audaciam posi-
tum praeterire quam, dum vindicant, ostendere posse
fieri; itaque parricidae cum lege coeperunt, et illis
facinus poena monstravit; pessimo vero loco pietas 10
fuit, postquam saepius culleos vidimus quam cruces.
In qua civitate raro homines puniuntur, in ea con- 2.1
sensus fit innocentiae et indulgetur velut publico bono.
Putet se innocentem esse civitas, erit; magis irascetur
a communi frugalitate desciscentibus, si paucos esse
eos viderit. Periculosum est, mihi crede, ostendere 5
civitati, quanto plures mali sint.