Dicta est aliquando a senatu sententia, ut servos 1.24.1.1
a liberis cultus distingueret; deinde adparuit, quantum
periculum inmineret, si servi nostri numerare nos
coepissent. Idem scito metuendum esse, si nulli igno-
scitur; cito adparebit, pars civitatis deterior quanto 5
praegravet. Non minus principi turpia sunt multa
supplicia quam medico multa funera; remissius impe-
ranti melius paretur. Natura contumax est humanus 2.1
animus et in contrarium atque arduum nitens sequi-
turque facilius quam ducitur; et ut generosi ac nobiles
equi melius facili freno reguntur, ita clementiam volun-
taria innocentia inpetu suo sequitur, et dignam putat 5
civitas, quam servet sibi. Plus itaque hac via pro-
ficitur.
  Crudelitas minime humanum malum est indignum- 25.1.1
que tam miti animo; ferina ista rabies est sanguine
gaudere ac volneribus et abiecto homine in silvestre
animal transire. Quid enim interest, oro te, Alexander,
leoni Lysimachum obicias an ipse laceres dentibus 5
tuis? tuum illud os est, tua illa feritas. O quam
cuperes tibi potius ungues esse, tibi rictum illum
edendorum hominum capacem! Non exigimus a te,
ut manus ista, exitium familiarium certissimum, ulli
salutaris sit, ut iste animus ferox, insatiabile gentium 10
malum, citra sanguinem caedemque satietur; clementia
iam vocatur, ad occidendum amicum <cum> carnifex inter
homines eligitur. Hoc est, quare vel maxime abomi- 2.1
nanda sit saevitia, quod excedit fines primum solitos,
deinde humanos, nova supplicia conquirit, ingenium
advocat, <ut> instrumenta excogitet, per quae varietur
atque extendatur dolor, delectatur malis hominum; tunc 5
illi dirus animi morbus ad insaniam pervenit ultimam,
cum crudelitas versa est in voluptatem et iam occidere
hominem iuvat. Matura talem virum a tergo sequi- 3.1
tur aversio, odia, venena, gladii; tam multis periculis
petitur, quam multorum ipse periculum est, privatisque
non numquam consiliis, alias vero consternatione publica
circumvenitur. Levis enim et privata pernicies non 5
totas urbes movet; quod late furere coepit et omnes
adpetit, undique configitur. Serpentes parvolae fallunt 4.1
nec publice conquiruntur; ubi aliqua solitam mensuram
transit et in monstrum excrevit, ubi fontes sputu inficit
et, si adflavit, deurit opteritque, quacumque incessit,
ballistis petitur. Possunt verba dare et evadere pusilla 5
mala, ingentibus obviam itur. Sic unus aeger ne 5.1
domum quidem perturbat; at ubi crebris mortibus
pestilentiam esse adparuit, conclamatio civitatis ac fuga
est, et dis ipsis manus intentantur. Sub uno aliquo
tecto flamma adparuit: familia vicinique aquam inge- 5
runt; at incendium vastum et multas iam domos de-
pastum parte urbis obruitur.