Crudelitatem privatorum quoque serviles manus
|
1.26.1.1
|
sub certo crucis periculo ultae sunt; tyrannorum gentes
|
|
populique et, quorum erat malum, et ei, quibus in-
|
|
minebat, excindere adgressi sunt. Aliquando sua prae-
|
|
sidia in ipsos consurrexerunt perfidiamque et inpietatem
|
5
|
et feritatem et, quidquid ab illis didicerant, in ipsos
|
|
exercuerunt. Quid enim potest quisquam ab eo sperare,
|
|
quem malum esse docuit? non diu nequitia adparet
|
|
nec, quantum iubetur, peccat. Sed puta esse tutam
|
2.1
|
crudelitatem, quale eius regnum est? non aliud quam
|
|
captarum urbium forma et terribiles facies publici
|
|
metus. Omnia maesta, trepida, confusa; voluptates
|
|
ipsae timentur; non convivia securi ineunt, in quibus
|
5
|
lingua sollicite etiam ebriis custodienda est, non specta-
|
|
cula, ex quibus materia criminis ac periculi quaeritur.
|
|
Adparentur licet magna inpensa et regiis opibus et
|
|
artificum exquisitis nominibus, quem tamen ludi in
|
|
carcere iuvent? Quod istud, di boni, malum est occi-
|
3.1
|
dere, saevire, delectari sono catenarum et civium capita
|
|
decidere, quocumque ventum est, multum sanguinis
|
|
fundere, adspectu suo terrere ac fugare? Quae alia
|
|
vita esset, si leones ursique regnarent, si serpentibus
|
5
|
in nos ac noxiosissimo cuique animali daretur potestas?
|
|
Illa rationis expertia et a nobis inmanitatis crimine
|
4.1
|
damnata abstinent suis, et tuta est etiam inter feras
|
|
similitudo: horum ne a necessariis quidem sibi rabies
|
|
temperat, sed externa suaque in aequo habet, quo plus se
|
|
exercitat, <eo incitat>ior. A singulorum deinde caedibus
|
5
|
in exitia gentium serpit et inicere tectis ignem, aratrum
|
|
vetustis urbibus inducere potentiam putat; et unum
|
|
occidi iubere aut alterum parum imperatorium credit;
|
|
nisi eodem tempore grex miserorum sub ictu stetit,
|
|
crudelitatem suam in ordinem coactam putat. Felicitas
|
5.1
|
illa multis salutem dare et ad vitam ab ipsa morte
|
|
revocare et mereri clementia civicam. Nullum orna-
|
|
mentum principis fastigio dignius pulchriusque est
|
|
quam illa corona ob cives servatos, non hostilia arma
|
5
|
detracta victis, non currus barbarorum sanguine cruenti,
|
|
non parta bello spolia. Haec divina potentia est gre-
|
|
gatim ac publice servare; multos quidem occidere et
|
|
indiscretos incendi ac ruinae potentia est.
|
|