'At quare non ignoscet?' Agedum constituamus 2.7.1.1
nunc quoque, quid sit venia, et sciemus dari illam a
sapiente non debere. Venia est poenae meritae remissio.
Hanc sapiens quare non debeat dare, reddunt rationem
diutius, quibus hoc propositum est; ego ut breviter 5
tamquam in alieno iudicio dicam: 'Ei ignoscitur, qui
puniri debuit; sapiens autem nihil facit, quod non
debet, nihil praetermittit, quod debet; itaque poenam,
quam exigere debet, non donat. Sed illud, quod ex 2.1
venia consequi vis, honestiore tibi via tribuet; parcet
enim sapiens, consulet et corriget; idem faciet, quod,
si ignosceret, nec ignoscet, quoniam, qui ignoscit,
fatetur aliquid se, quod fieri debuit, omisisse. Ali- 5
quem verbis tantum admonebit, poena non adficiet
aetatem eius emendabilem intuens; aliquem invidia
criminis manifeste laborantem iubebit incolumem esse,
quia deceptus est, quia per vinum labsus; hostes dimittet
salvos, aliquando etiam laudatos, si honestis causis 10
pro fide, pro foedere, pro libertate in bellum acciti
sunt. Haec omnia non veniae, sed clementiae opera 3.1
sunt. Clementia liberum arbitrium habet; non sub
formula, sed ex aequo et bono iudicat; et absolvere
illi licet et, quanti vult, taxare litem. Nihil ex his
facit, tamquam iusto minus fecerit, sed tamquam id, 5
quod constituit, iustissimum sit. Ignoscere autem est,
quem iudices puniendum, non punire; venia debitae
poenae remissio est. Clementia hoc primum praestat,
ut, quos dimittit, nihil aliud illos pati debuisse pro-
nuntiet; plenior est quam venia, honestior est. De 4.1
verbo, ut mea fert opinio, controversia est, de re qui-
dem convenit. Sapiens multa remittet, multos parum
sani, sed sanabilis ingenii servabit. Agricolas bonos
imitabitur, qui non tantum rectas procerasque arbores 5
colunt; illis quoque, quas aliqua depravavit causa, ad-
minicula, quibus derigantur, adplicant; alias circum-
cidunt, ne proceritatem rami premant, quasdam infirmas
vitio loci nutriunt, quibusdam aliena umbra laboranti-
bus caelum aperiunt. Videbit, quod ingenium qua 5.1
ratione tractandum sit, quo modo in rectum prava
flectantur.' * * *