Adice, quod sapiens et providet et in expedito
|
2.6.1.1
|
consilium habet; numquam autem liquidum sincerum-
|
|
que ex turbido venit. Tristitia inhabilis est ad dispi-
|
|
ciendas res, utilia excogitanda, periculosa vitanda, aequa
|
|
aestimanda; ergo non miseretur, quia id sine miseria
|
5
|
animi non fit. Cetera omnia, quae, qui miserentur,
|
2.1
|
volo facere, libens et altus animo faciet; succurret
|
|
alienis lacrimis, non accedet; dabit manum naufrago,
|
|
exuli hospitium, egenti stipem, non hanc contumeliosam,
|
|
quam pars maior horum, qui misericordes videri volunt,
|
5
|
abicit et fastidit, quos adiuvat, contingique ab iis
|
|
timet, sed ut homo homini ex communi dabit; donabit
|
|
lacrimis maternis filium et catenas solvi iubebit et
|
|
ludo eximet et cadaver etiam noxium sepeliet, sed
|
|
faciet ista tranquilla mente, voltu suo. Ergo non
|
3.1
|
miserebitur sapiens, sed succurret, sed proderit, in
|
|
commune auxilium natus ac bonum publicum, ex quo
|
|
dabit cuique partem. Etiam ad calamitosos pro por-
|
|
tione inprobandosque et emendandos bonitatem suam
|
5
|
permittet; adflictis vero et forte laborantibus multo
|
|
libentius subveniet. Quotiens poterit, fortunae inter-
|
|
cedet; ubi enim opibus potius utetur aut viribus, quam
|
|
ad restituenda, quae casus inpulit? Voltum quidem
|
|
non deiciet nec animum ob crus alicuius aridum aut
|
10
|
pannosam maciem et innixam baculo senectutem; cete-
|
|
rum omnibus dignis proderit et deorum more calami-
|
|
tosos propitius respiciet. Misericordia vicina est mise-
|
4.1
|
riae; habet enim aliquid trahitque ex ea. Inbecillos
|
|
oculos esse scias, qui ad alienam lippitudinem et ipsi
|
|
subfunduntur, tam mehercules quam morbum esse, non
|
|
hilaritatem, semper adridere ridentibus et ad omnium
|
5
|
oscitationem ipsum quoque os diducere; misericordia
|
|
vitium est animorum nimis miseria paventium, quam
|
|
si quis a sapiente exigit, prope est, ut lamentationem
|
|
exigat et <in> alienis funeribus gemitus.
|
|