Ad rem pertinet quaerere hoc loco, quid sit 2.4.4.1
misericordia; plerique enim ut virtutem eam laudant
et bonum hominem vocant misericordem. Et haec
vitium animi est. Utraque circa severitatem circaque
clementiam posita sunt, quae vitare debemus; <per 5
speciem enim severitatis in crudelitatem incidimus>, per
speciem clementiae in misericordiam. In hoc leviore
periculo erratur, sed par error est a vero recedentium.
Ergo quemadmodum religio deos colit, superstitio violat, 5.1.1
ita clementiam mansuetudinemque omnes boni viri prae-
stabunt, misericordiam autem vitabunt; est enim vitium
pusilli animi ad speciem alienorum <malorum> succidentis.
Itaque pessimo cuique familiarissima est; anus et 5
mulierculae sunt, quae lacrimis nocentissimorum moven-
tur, quae, si liceret, carcerem effringerent. Miseri-
cordia non causam, sed fortunam spectat; clementia
rationi accedit. Scio male audire apud inperitos sectam 2.1
Stoicorum tamquam duram nimis et minime principibus
regibusque bonum daturam consilium; obicitur illi,
quod sapientem negat misereri, negat ignoscere. Haec,
si per se ponantur, invisa sunt; videntur enim nullam 5
relinquere spem humanis erroribus, sed omnia delicta
ad poenam deducere. Quod si est, quidnam haec 3.1
scientia, quae dediscere humanitatem iubet portumque
adversus fortunam certissimum mutuo auxilio cludit?
Sed nulla secta benignior leniorque est, nulla amantior
hominum et communis boni adtentior, ut propositum 5
sit usui esse et auxilio nec sibi tantum, sed universis
singulisque consulere. Misericordia est aegritudo animi 4.1
ob alienarum miseriarum speciem aut tristitia ex alienis
malis contracta, quae accidere inmerentibus credit;
aegritudo autem in sapientem virum non cadit; serena
eius mens est, nec quicquam incidere potest, quod 5
illam obducat. Nihilque aeque hominem quam magnus
animus decet; non potest autem magnus esse idem ac
maestus. Maeror contundit mentes, abicit, contrahit; 5.1
hoc sapienti ne in suis quidem accidet calamitatibus,
sed omnem fortunae iram reverberabit et ante se
franget; eandem semper faciem servabit, placidam, in-
concussam, quod facere non posset, si tristitiam re- 5
ciperet.