Et ne forte decipiat nos speciosum clementiae
|
2.3.1.1
|
nomen aliquando et in contrarium abducat, videamus,
|
|
quid sit clementia qualisque sit et quos fines habeat.
|
|
Clementia est temperantia animi in potestate ulci-
|
|
scendi vel lenitas superioris adversus inferiorem in
|
5
|
constituendis poenis. Plura proponere tutius est, ne
|
|
una finitio parum rem conprehendat et, ut ita dicam,
|
|
formula excidat; itaque dici potest et inclinatio animi
|
|
ad lenitatem in poena exigenda. Illa finitio contra-
|
2.1
|
dictiones inveniet, quamvis maxime ad verum accedat,
|
|
si dixerimus clementiam esse moderationem aliquid ex
|
|
merita ac debita poena remittentem: reclamabitur nullam
|
|
virtutem cuiquam minus debito facere. Atqui hoc omnes
|
5
|
intellegunt clementiam esse, quae se flectit citra id,
|
|
quod merito constitui posset.
|
|
Huic contrariam inperiti putant severitatem; sed
|
4.1.1
|
nulla virtus virtuti contraria est. Quid ergo obponitur
|
|
clementiae? Crudelitas, quae nihil aliud est quam
|
|
atrocitas animi in exigendis poenis. 'Sed quidam non
|
|
exigunt poenas, crudeles tamen sunt, tamquam qui
|
5
|
ignotos homines et obvios non in conpendium, sed
|
|
occidendi causa occidunt nec interficere contenti sae-
|
|
viunt, ut Busiris ille et Procrustes et piratae, qui
|
|
captos verberant et in ignem vivos inponunt.' Haec
|
2.1
|
crudelitas quidem; sed quia nec ultionem sequitur (non
|
|
enim laesa est) nec peccato alicui irascitur (nullum
|
|
enim antecessit crimen), extra finitionem nostram cadit;
|
|
finitio enim continebat in poenis exigendis intempe-
|
5
|
rantiam animi. Possumus dicere non esse hanc crude-
|
|
litatem, sed feritatem, cui voluptati saevitia est; possu-
|
|
mus insaniam vocare: nam varia sunt genera eius et
|
|
nullum certius, quam quod in caedes hominum et
|
|
lancinationes pervenit. Illos ergo crudeles vocabo, qui
|
3.1
|
puniendi causam habent, modum non habent, sicut in
|
|
Phalari, quem aiunt non quidem in homines innocentes,
|
|
sed super humanum ac probabilem modum saevisse.
|
|
Possumus effugere cavillationem et ita finire, ut sit
|
5
|
crudelitas inclinatio animi ad asperiora. Hanc clementia
|
|
repellit longe iussam stare a se; cum severitate illi
|
|
convenit.
|
|