| AD LVCILIVM EPISTVLAE MORALES | |
| LIBER PRIMVS | |
| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Ita fac, mi Lucili: vindica te tibi, et tempus quod adhuc | 1.1.1 |
| aut auferebatur aut subripiebatur aut excidebat collige et | |
| serva. Persuade tibi hoc sic esse ut scribo: quaedam tempora | |
| eripiuntur nobis, quaedam subducuntur, quaedam effluunt. | |
| Turpissima tamen est iactura quae per neglegentiam fit. Et si | 5 |
| volueris adtendere, magna pars vitae elabitur male agentibus, | |
| maxima nihil agentibus, tota vita aliud agentibus. Quem | 2.1 |
| mihi dabis qui aliquod pretium tempori ponat, qui diem | |
| aestimet, qui intellegat se cotidie mori? In hoc enim fallimur, | |
| quod mortem prospicimus: magna pars eius iam praeterît; | |
| quidquid aetatis retro est mors tenet. Fac ergo, mi Lucili, | 5 |
| quod facere te scribis, omnes horas conplectere; sic fiet ut | |
| minus ex crastino pendeas, si hodierno manum inieceris. | |
| Dum differtur vita transcurrit. Omnia, Lucili, aliena sunt, | 3.1 |
| tempus tantum nostrum est; in huius rei unius fugacis ac | |
| lubricae possessionem natura nos misit, ex qua expellit qui- | |
| cumque vult. Et tanta stultitia mortalium est ut quae minima | |
| et vilissima sunt, certe reparabilia, inputari sibi cum in- | 5 |
| petravere patiantur, nemo se iudicet quicquam debere qui | |
| tempus accepit, cum interim hoc unum est quod ne gratus | |
| quidem potest reddere. | |
| Interrogabis fortasse quid ego faciam qui tibi ista prae- | 4.1 |
| cipio. Fatebor ingenue: quod apud luxuriosum sed diligentem | |
| evenit, ratio mihi constat inpensae. Non possum dicere nihil | |
| perdere, sed quid perdam et quare et quemadmodum dicam; | |
| causas paupertatis meae reddam. Sed evenit mihi quod pleris- | 5 |
| que non suo vitio ad inopiam redactis: omnes ignoscunt, | |
| nemo succurrit. Quid ergo est? non puto pauperem cui | 5.1 |
| quantulumcumque superest sat est; tu tamen malo serves | |
| tua, et bono tempore incipies. Nam ut visum est maioribus | |
| nostris, 'sera parsimonia in fundo est'; non enim tantum | |
| minimum in imo sed pessimum remanet. Vale. | 5 |