| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Ex iis quae mihi scribis et ex iis quae audio bonam spem | 2.1.1 |
| de te concipio: non discurris nec locorum mutationibus | |
| inquietaris. Aegri animi ista iactatio est: primum argumen- | |
| tum compositae mentis existimo posse consistere et secum | |
| morari. Illud autem vide, ne ista lectio auctorum multorum | 2.1 |
| et omnis generis voluminum habeat aliquid vagum et instabile. | |
| Certis ingeniis inmorari et innutriri oportet, si velis aliquid | |
| trahere quod in animo fideliter sedeat. Nusquam est qui | |
| ubique est. Vitam in peregrinatione exigentibus hoc evenit, | 5 |
| ut multa hospitia habeant, nullas amicitias; idem accidat | |
| necesse est iis qui nullius se ingenio familiariter applicant | |
| sed omnia cursim et properantes transmittunt. Non prodest | 3.1 |
| cibus nec corpori accedit qui statim sumptus emittitur; nihil | |
| aeque sanitatem inpedit quam remediorum crebra mutatio; | |
| non venit vulnus ad cicatricem in quo medicamenta temptan- | |
| tur; non convalescit planta quae saepe transfertur; nihil tam | 5 |
| utile est ut in transitu prosit. Distringit librorum multitudo; | |
| itaque cum legere non possis quantum habueris, satis est | |
| habere quantum legas. 'Sed modo' inquis 'hunc librum | 4.1 |
| evolvere volo, modo illum.' Fastidientis stomachi est multa | |
| degustare; quae ubi varia sunt et diversa, inquinant non | |
| alunt. Probatos itaque semper lege, et si quando ad alios | |
| deverti libuerit, ad priores redi. Aliquid cotidie adversus | 5 |
| paupertatem, aliquid adversus mortem auxili compara, nec | |
| minus adversus ceteras pestes; et cum multa percurreris, | |
| unum excerpe quod illo die concoquas. Hoc ipse quoque | 5.1 |
| facio; ex pluribus quae legi aliquid adprehendo. Hodiernum | |
| hoc est quod apud Epicurum nanctus sum (soleo enim et in | |
| aliena castra transire, non tamquam transfuga, sed tamquam | |
| explorator): 'honesta' inquit 'res est laeta paupertas'. Illa | 6.1 |
| vero non est paupertas, si laeta est; non qui parum habet, | |
| sed qui plus cupit, pauper est. Quid enim refert quantum illi | |
| in arca, quantum in horreis iaceat, quantum pascat aut | |
| feneret, si alieno imminet, si non adquisita sed adquirenda | 5 |
| conputat? Quis sit divitiarum modus quaeris? primus habere | |
| quod necesse est, proximus quod sat est. Vale. |