| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Epistulas ad me perferendas tradidisti, ut scribis, amico | 3.1.1 |
| tuo; deinde admones me ne omnia cum eo ad te pertinentia | |
| communicem, quia non soleas ne ipse quidem id facere: ita | |
| eadem epistula illum et dixisti amicum et negasti. Itaque si | |
| proprio illo verbo quasi publico usus es et sic illum amicum | 5 |
| vocasti quomodo omnes candidatos 'bonos viros' dicimus, | |
| quomodo obvios, si nomen non succurrit, 'dominos' saluta- | |
| mus, hac abierit. Sed si aliquem amicum existimas cui non | 2.1 |
| tantundem credis quantum tibi, vehementer erras et non | |
| satis nosti vim verae amicitiae. Tu vero omnia cum amico | |
| delibera, sed de ipso prius: post amicitiam credendum est, | |
| ante amicitiam iudicandum. Isti vero praepostero officia per- | 5 |
| miscent qui, contra praecepta Theophrasti, cum amaverunt | |
| iudicant, et non amant cum iudicaverunt. Diu cogita an | |
| tibi in amicitiam aliquis recipiendus sit. Cum placuerit fieri, | |
| toto illum pectore admitte; tam audaciter cum illo loquere | |
| quam tecum. Tu quidem ita vive ut nihil tibi committas | 3.1 |
| nisi quod committere etiam inimico tuo possis; sed quia | |
| interveniunt quaedam quae consuetudo fecit arcana, cum | |
| amico omnes curas, omnes cogitationes tuas misce. Fidelem | |
| si putaveris, facies; nam quidam fallere docuerunt dum | 5 |
| timent falli, et illi ius peccandi suspicando fecerunt. Quid est | |
| quare ego ulla verba coram amico meo retraham? quid est | |
| quare me coram illo non putem solum? Quidam quae tantum | 4.1 |
| amicis committenda sunt obviis narrant, et in quaslibet | |
| aures quidquid illos urit exonerant; quidam rursus etiam | |
| carissimorum conscientiam reformidant et, si possent, ne | |
| sibi quidem credituri interius premunt omne secretum. | 5 |
| Neutrum faciendum est; utrumque enim vitium est, et | |
| omnibus credere et nulli, sed alterum honestius dixerim | |
| vitium, alterum tutius. Sic utrosque reprehendas, et eos qui | 5.1 |
| semper inquieti sunt, et eos qui semper quiescunt. Nam illa | |
| tumultu gaudens non est industria sed exagitatae mentis | |
| concursatio, et haec non est quies quae motum omnem | |
| molestiam iudicat, sed dissolutio et languor. Itaque hoc quod | 6.1 |
| apud Pomponium legi animo mandabitur: 'quidam adeo in | |
| latebras refugerunt ut putent in turbido esse quidquid in luce | |
| est'. Inter se ista miscenda sunt: et quiescenti agendum et | |
| agenti quiescendum est. Cum rerum natura delibera: illa | 5 |
| dicet tibi et diem fecisse se et noctem. Vale. |