| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Persevera ut coepisti et quantum potes propera, quo diutius | 4.1.1 |
| frui emendato animo et composito possis. Frueris quidem | |
| etiam dum emendas, etiam dum componis: alia tamen illa | |
| voluptas est quae percipitur ex contemplatione mentis ab | |
| omni labe purae et splendidae. Tenes utique memoria | 2.1 |
| quantum senseris gaudium cum praetexta posita sumpsisti | |
| virilem togam et in forum deductus es: maius expecta cum | |
| puerilem animum deposueris et te in viros philosophia | |
| transscripserit. Adhuc enim non pueritia sed, quod est gravius, | 5 |
| puerilitas remanet; et hoc quidem peior est, quod auctorita- | |
| tem habemus senum, vitia puerorum, nec puerorum tantum | |
| sed infantum: illi levia, hi falsa formidant, nos utraque. Pro- | 3.1 |
| fice modo: intelleges quaedam ideo minus timenda quia | |
| multum metus adferunt. Nullum <malum> magnum quod | |
| extremum est. Mors ad te venit: timenda erat si tecum esse | |
| posset: necesse est aut non perveniat aut transeat. 'Difficile | 4.1 |
| est' inquis 'animum perducere ad contemptionem animae.' | |
| Non vides quam ex frivolis causis contemnatur? Alius ante | |
| amicae fores laqueo pependit, alius se praecipitavit e tecto | |
| ne dominum stomachantem diutius audiret, alius ne redu- | 5 |
| ceretur e fuga ferrum adegit in viscera: non putas virtutem | |
| hoc effecturam quod efficit nimia formido? Nulli potest | |
| secura vita contingere qui de producenda nimis cogitat, qui | |
| inter magna bona multos consules numerat. Hoc cotidie | 5.1 |
| meditare, ut possis aequo animo vitam relinquere, quam multi | |
| sic conplectuntur et tenent quomodo qui aqua torrente ra- | |
| piuntur spinas et aspera. Plerique inter mortis metum et vitae | |
| tormenta miseri fluctuantur et vivere nolunt, mori nesciunt. | 5 |
| Fac itaque tibi iucundam vitam omnem pro illa sollicitu- | 6.1 |
| dinem deponendo. Nullum bonum adiuvat habentem nisi | |
| ad cuius amissionem praeparatus est animus; nullius autem | |
| rei facilior amissio est quam quae desiderari amissa non potest. | |
| Ergo adversus haec quae incidere possunt etiam potentissi- | 5 |
| mis adhortare te et indura. De Pompei capite pupillus et | 7.1 |
| spado tulere sententiam, de Crasso crudelis et insolens Parthus; | |
| Gaius Caesar iussit Lepidum Dextro tribuno praebere cervi- | |
| cem, ipse Chaereae praestitit; neminem eo fortuna provexit | |
| ut non tantum illi minaretur quantum permiserat. Noli huic | 5 |
| tranquillitati confidere: momento mare evertitur; eodem die | |
| ubi luserunt navigia sorbentur. Cogita posse et latronem et | 8.1 |
| hostem admovere iugulo tuo gladium; ut potestas maior absit, | |
| nemo non servus habet in te vitae necisque arbitrium. Ita | |
| dico: quisquis vitam suam contempsit tuae dominus est. | |
| Recognosce exempla eorum qui domesticis insidiis perierunt, | 5 |
| aut aperta vi aut dolo: intelleges non pauciores servorum ira | |
| cecidisse quam regum. Quid ad te itaque quam potens sit | |
| quem times, cum id propter quod times nemo non possit? | |
| At si forte in manus hostium incideris, victor te duci iubebit— | 9.1 |
| eo nempe quo duceris. Quid te ipse decipis et hoc nunc | |
| primum quod olim patiebaris intellegis? Ita dico: ex quo | |
| natus es, duceris. Haec et eiusmodi versanda in animo sunt | |
| si volumus ultimam illam horam placidi expectare cuius | 5 |
| metus omnes alias inquietas facit. | |
| Sed ut finem epistulae inponam, accipe quod mihi hodierno | 10.1 |
| die placuit—et hoc quoque ex alienis hortulis sumptum est: | |
| 'magnae divitiae sunt lege naturae composita paupertas'. | |
| Lex autem illa naturae scis quos nobis terminos statuat? | |
| Non esurire, non sitire, non algere. Ut famem sitimque | 5 |
| depellas non est necesse superbis adsidere liminibus nec | |
| supercilium grave et contumeliosam etiam humanitatem | |
| pati, non est necesse maria temptare nec sequi castra: parabile | |
| est quod natura desiderat et adpositum. Ad supervacua | 11.1 |
| sudatur; illa sunt quae togam conterunt, quae nos senescere | |
| sub tentorio cogunt, quae in aliena litora inpingunt: ad | |
| manum est quod sat est. Cui cum paupertate bene convenit | |
| dives est. Vale. | 5 |