| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Quod pertinaciter studes et omnibus omissis hoc unum | 5.1.1 |
| agis, ut te meliorem cotidie facias, et probo et gaudeo, nec | |
| tantum hortor ut perseveres sed etiam rogo. Illud autem te | |
| admoneo, ne eorum more qui non proficere sed conspici | |
| cupiunt facias aliqua quae in habitu tuo aut genere vitae | 5 |
| notabilia sint; asperum cultum et intonsum caput et negle- | 2.1 |
| gentiorem barbam et indictum argento odium et cubile humi | |
| positum et quidquid aliud ambitionem perversa via sequitur | |
| evita. Satis ipsum nomen philosophiae, etiam si modeste | |
| tractetur, invidiosum est: quid si nos hominum consuetudini | 5 |
| coeperimus excerpere? Intus omnia dissimilia sint, frons | |
| populo nostra conveniat. Non splendeat toga, ne sordeat | 3.1 |
| quidem; non habeamus argentum in quod solidi auri caela- | |
| tura descenderit, sed non putemus frugalitatis indicium auro | |
| argentoque caruisse. Id agamus ut meliorem vitam sequamur | |
| quam vulgus, non ut contrariam: alioquin quos emendari | 5 |
| volumus fugamus a nobis et avertimus; illud quoque efficimus, | |
| ut nihil imitari velint nostri, dum timent ne imitanda sint | |
| omnia. Hoc primum philosophia promittit, sensum commu- | 4.1 |
| nem, humanitatem et congregationem; a qua professione dis- | |
| similitudo nos separabit. Videamus ne ista per quae admira- | |
| tionem parare volumus ridicula et odiosa sint. Nempe pro- | |
| positum nostrum est secundum naturam vivere: hoc contra | 5 |
| naturam est, torquere corpus suum et faciles odisse munditias | |
| et squalorem adpetere et cibis non tantum vilibus uti sed | |
| taetris et horridis. Quemadmodum desiderare delicatas res | 5.1 |
| luxuriaest, ita usitatas et non magno parabiles fugere demen- | |
| tiae. Frugalitatem exigit philosophia, non poenam; potest | |
| autem esse non incompta frugalitas. Hic mihi modus placet: | |
| temperetur vita inter bonos mores et publicos; suspiciant | 5 |
| omnes vitam nostram sed agnoscant. 'Quid ergo? eadem | 6.1 |
| faciemus quae ceteri? nihil inter nos et illos intererit?' Pluri- | |
| mum: dissimiles esse nos vulgo sciat qui inspexerit propius; | |
| qui domum intraverit nos potius miretur quam supellectilem | |
| nostram. Magnus ille est qui fictilibus sic utitur quemad- | 5 |
| modum argento, nec ille minor est qui sic argento utitur | |
| quemadmodum fictilibus; infirmi animi est pati non posse | |
| divitias. | |
| Sed ut huius quoque diei lucellum tecum communicem, | 7.1 |
| apud Hecatonem nostrum inveni cupiditatum finem etiam | |
| ad timoris remedia proficere. 'Desines' inquit 'timere, si | |
| sperare desieris.' Dices, 'quomodo ista tam diversa pariter | |
| sunt?' Ita est, mi Lucili: cum videantur dissidere, coniuncta | 5 |
| sunt. Quemadmodum eadem catena et custodiam et militem | |
| copulat, sic ista quae tam dissimilia sunt pariter incedunt: | |
| spem metus sequitur. Nec miror ista sic ire: utrumque | 8.1 |
| pendentis animi est, utrumque futuri expectatione solliciti. | |
| Maxima autem utriusque causa est quod non ad praesentia | |
| aptamur sed cogitationes in longinqua praemittimus; itaque | |
| providentia, maximum bonum condicionis humanae, in | 5 |
| malum versa est. Ferae pericula quae vident fugiunt, cum | 9.1 |
| effugere, securae sunt: nos et venturo torquemur et praeterito. | |
| Multa bona nostra nobis nocent; timoris enim tormentum | |
| memoria reducit, providentia anticipat; nemo tantum prae- | |
| sentibus miser est. Vale. | 5 |