| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Intellego, Lucili, non emendari me tantum sed transfi- | 6.1.1 |
| gurari; nec hoc promitto iam aut spero, nihil in me superesse | |
| quod mutandum sit. Quidni multa habeam quae debeant | |
| colligi, quae extenuari, quae attolli? Et hoc ipsum argumen- | |
| tum est in melius translati animi, quod vitia sua quae adhuc | 5 |
| ignorabat videt; quibusdam aegris gratulatio fit cum ipsi | |
| aegros se esse senserunt. Cuperem itaque tecum communicare | 2.1 |
| tam subitam mutationem mei; tunc amicitiae nostrae certio- | |
| rem fiduciam habere coepissem, illius verae quam non spes, | |
| non timor, non utilitatis suae cura divellit, illius cum qua | |
| homines moriuntur, pro qua moriuntur. Multos tibi dabo | 3.1 |
| qui non amico sed amicitia caruerint: hoc non potest accidere | |
| cum animos in societatem honesta cupiendi par voluntas tra- | |
| hit. Quidni non possit? sciunt enim ipsos omnia habere | |
| communia, et quidem magis adversa. | 5 |
| Concipere animo non potes quantum momenti adferre | |
| mihi singulos dies videam. 'Mitte' inquis 'et nobis ista quae | 4.1 |
| tam efficacia expertus es.' Ego vero omnia in te cupio trans- | |
| fundere, et in hoc aliquid gaudeo discere, ut doceam; nec me | |
| ulla res delectabit, licet sit eximia et salutaris, quam mihi uni | |
| sciturus sum. Si cum hac exceptione detur sapientia, ut illam | 5 |
| inclusam teneam nec enuntiem, reiciam: nullius boni sine | |
| socio iucunda possessio est. Mittam itaque ipsos tibi libros, | 5.1 |
| et ne multum operae inpendas dum passim profutura sectaris, | |
| inponam notas, ut ad ipsa protinus quae probo et miror | |
| accedas. Plus tamen tibi et viva vox et convictus quam oratio | |
| proderit; in rem praesentem venias oportet, primum quia | 5 |
| homines amplius oculis quam auribus credunt, deinde quia | |
| longum iter est per praecepta, breve et efficax per exempla. | |
| Zenonem Cleanthes non expressisset, si tantummodo audisset: | 6.1 |
| vitae eius interfuit, secreta perspexit, observavit illum, an ex | |
| formula sua viveret. Platon et Aristoteles et omnis in diver- | |
| sum itura sapientium turba plus ex moribus quam ex verbis | |
| Socratis traxit; Metrodorum et Hermarchum et Polyaenum | 5 |
| magnos viros non schola Epicuri sed contubernium fecit. Nec | |
| in hoc te accerso tantum, ut proficias, sed ut prosis; plurimum | |
| enim alter alteri conferemus. | |
| Interim quoniam diurnam tibi mercedulam debeo, quid | 7.1 |
| me hodie apud Hecatonem delectaverit dicam. 'Quaeris' | |
| inquit 'quid profecerim? amicus esse mihi coepi.' Multum | |
| profecit: numquam erit solus. Scito esse hunc amicum | |
| omnibus. Vale. | 5 |