| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Quid tibi vitandum praecipue existimes quaeris? turbam. | 7.1.1 |
| Nondum illi tuto committeris. Ego certe confitebor inbecil- | |
| litatem meam: numquam mores quos extuli refero; aliquid | |
| ex eo quod composui turbatur, aliquid ex iis quae fugavi redit. | |
| Quod aegris evenit quos longa inbecillitas usque eo adfecit | 5 |
| ut nusquam sine offensa proferantur, hoc accidit nobis | |
| quorum animi ex longo morbo reficiuntur. Inimica est | 2.1 |
| multorum conversatio: nemo non aliquod nobis vitium aut | |
| commendat aut inprimit aut nescientibus adlinit. Utique quo | |
| maior est populus cui miscemur, hoc periculi plus est. Nihil | |
| vero tam damnosum bonis moribus quam in aliquo spectaculo | 5 |
| desidere; tunc enim per voluptatem facilius vitia subrepunt. | |
| Quid me existimas dicere? avarior redeo, ambitiosior, luxurio- | 3.1 |
| sior? immo vero crudelior et inhumanior, quia inter homines | |
| fui. Casu in meridianum spectaculum incidi, lusus expectans | |
| et sales et aliquid laxamenti quo hominum oculi ab humano | |
| cruore adquiescant. Contra est: quidquid ante pugnatum est | 5 |
| misericordia fuit; nunc omissis nugis mera homicidia sunt. | |
| Nihil habent quo tegantur; ad ictum totis corporibus ex- | |
| positi numquam frustra manum mittunt. Hoc plerique | 4.1 |
| ordinariis paribus et postulaticiis praeferunt. Quidni prae- | |
| ferant? non galea, non scuto repellitur ferrum. Quo munimen- | |
| ta? quo artes? omnia ista mortis morae sunt. Mane leonibus | |
| et ursis homines, meridie spectatoribus suis obiciuntur. Inter- | 5 |
| fectores interfecturis iubent obici et victorem in aliam detinent | |
| caedem; exitus pugnantium mors est. Ferro et igne res | |
| geritur. Haec fiunt dum vacat harena. 'Sed latrocinium fecit | 5.1 |
| aliquis, occidit hominem.' Quid ergo? quia occidit, ille | |
| meruit ut hoc pateretur: tu quid meruisti miser ut hoc | |
| spectes? 'Occide, verbera, ure! Quare tam timide incurrit in | |
| ferrum? quare parum audacter occidit? quare parum libenter | 5 |
| moritur? Plagis agatur in vulnera, mutuos ictus nudis et | |
| obviis pectoribus excipiant.' Intermissum est spectaculum: | |
| 'interim iugulentur homines, ne nihil agatur'. Age, ne hoc | |
| quidem intellegitis, mala exempla in eos redundare qui | |
| faciunt? Agite dis immortalibus gratias quod eum docetis | 10 |
| esse crudelem qui non potest discere. | |
| Subducendus populo est tener animus et parum tenax recti: | 6.1 |
| facile transitur ad plures. Socrati et Catoni et Laelio excutere | |
| morem suum dissimilis multitudo potuisset: adeo nemo no- | |
| strum, qui cum maxime concinnamus ingenium, ferre impe- | |
| tum vitiorum tam magno comitatu venientium potest. Unum | 7.1 |
| exemplum luxuriae aut avaritiae multum mali facit: convictor | |
| delicatus paulatim enervat et mollit, vicinus dives cupidita- | |
| tem inritat, malignus comes quamvis candido et simplici | |
| rubiginem suam adfricuit: quid tu accidere his moribus credis | 5 |
| in quos publice factus est impetus? Necesse est aut imiteris | 8.1 |
| aut oderis. Utrumque autem devitandum est: neve similis | |
| malis fias, quia multi sunt, neve inimicus multis, quia dissi- | |
| miles sunt. Recede in te ipse quantum potes; cum his versare | |
| qui te meliorem facturi sunt, illos admitte quos tu potes | 5 |
| facere meliores. Mutuo ista fiunt, et homines dum docent | |
| discunt. Non est quod te gloria publicandi ingenii producat in | 9.1 |
| medium, ut recitare istis velis aut disputare; quod facere te | |
| vellem, si haberes isti populo idoneam mercem: nemo est qui | |
| intellegere te possit. Aliquis fortasse, unus aut alter incidet, | |
| et hic ipse formandus tibi erit instituendusque ad intellectum | 5 |
| tui. 'Cui ergo ista didici?' Non est quod timeas ne operam | |
| perdideris, si tibi didicisti. | |
| Sed ne soli mihi hodie didicerim, communicabo tecum | 10.1 |
| quae occurrunt mihi egregie dicta circa eundem fere sensum | |
| tria, ex quibus unum haec epistula in debitum solvet, duo | |
| in antecessum accipe. Democritus ait, 'unus mihi pro populo | |
| est, et populus pro uno'. Bene et ille, quisquis fuit (ambigitur | 11.1 |
| enim de auctore), cum quaereretur ab illo quo tanta diligentia | |
| artis spectaret ad paucissimos perventurae, 'satis sunt' inquit | |
| 'mihi pauci, satis est unus, satis est nullus'. Egregie hoc | |
| tertium Epicurus, cum uni ex consortibus studiorum suorum | 5 |
| scriberet: 'haec' inquit 'ego non multis, sed tibi; satis enim | |
| magnum alter alteri theatrum sumus'. Ista, mi Lucili, con- | 12.1 |
| denda in animum sunt, ut contemnas voluptatem ex plurium | |
| adsensione venientem. Multi te laudant: ecquid habes cur | |
| placeas tibi, si is es quem intellegant multi? introrsus bona | |
| tua spectent. Vale. | 5 |