| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| 'Tu me' inquis 'vitare turbam iubes, secedere et conscien- | 8.1.1 |
| tia esse contentum? ubi illa praecepta vestra quae imperant | |
| in actu mori?' Quid? ego tibi videor inertiam suadere? In | |
| hoc me recondidi et fores clusi, ut prodesse pluribus possem. | |
| Nullus mihi per otium dies exit; partem noctium studiis | 5 |
| vindico; non vaco somno sed succumbo, et oculos vigilia | |
| fatigatos cadentesque in opere detineo. Secessi non tantum | 2.1 |
| ab hominibus sed a rebus, et in primis a meis rebus: pos- | |
| terorum negotium ago. Illis aliqua quae possint prodesse | |
| conscribo; salutares admonitiones, velut medicamentorum uti- | |
| lium compositiones, litteris mando, esse illas efficaces in meis | 5 |
| ulceribus expertus, quae etiam si persanata non sunt, serpere | |
| desierunt. Rectum iter, quod sero cognovi et lassus errando, | 3.1 |
| aliis monstro. Clamo: 'vitate quaecumque vulgo placent, | |
| quae casus adtribuit; ad omne fortuitum bonum suspiciosi | |
| pavidique subsistite: et fera et piscis spe aliqua oblectante | |
| decipitur. Munera ista fortunae putatis? insidiae sunt. | 5 |
| Quisquis vestrum tutam agere vitam volet, quantum pluri- | |
| mum potest ista viscata beneficia devitet in quibus hoc | |
| quoque miserrimi fallimur: habere nos putamus, haeremus. | |
| In praecipitia cursus iste deducit; huius eminentis vitae exitus | 4.1 |
| cadere est. Deinde ne resistere quidem licet, cum coepit trans- | |
| versos agere felicitas, aut saltim rectis aut semel ruere: non | |
| vertit fortuna sed cernulat et allidit. Hanc ergo sanam ac | 5.1 |
| salubrem formam vitae tenete, ut corpori tantum indulgeatis | |
| quantum bonae valetudini satis est. Durius tractandum est | |
| ne animo male pareat: cibus famem sedet, potio sitim extin- | |
| guat, vestis arceat frigus, domus munimentum sit adversus | 5 |
| infesta temporis. Hanc utrum caespes erexerit an varius lapis | |
| gentis alienae, nihil interest: scitote tam bene hominem | |
| culmo quam auro tegi. Contemnite omnia quae supervacuus | |
| labor velut ornamentum ac decus ponit; cogitate nihil praeter | |
| animum esse mirabile, cui magno nihil magnum est.' Si haec | 6.1 |
| mecum, si haec cum posteris loquor, non videor tibi plus | |
| prodesse quam cum ad vadimonium advocatus descenderem | |
| aut tabulis testamenti anulum inprimerem aut in senatu | |
| candidato vocem et manum commodarem? Mihi crede, qui | 5 |
| nihil agere videntur maiora agunt: humana divinaque simul | |
| tractant. | |
| Sed iam finis faciendus est et aliquid, ut institui, pro hac | 7.1 |
| epistula dependendum. Id non de meo fiet: adhuc Epicurum | |
| compilamus, cuius hanc vocem hodierno die legi: 'philosophiae | |
| servias oportet, ut tibi contingat vera libertas'. Non differtur | |
| in diem qui se illi subiecit et tradidit: statim circumagitur; | 5 |
| hoc enim ipsum philosophiae servire libertas est. Potest fieri | 8.1 |
| ut me interroges quare ab Epicuro tam multa bene dicta | |
| referam potius quam nostrorum: quid est tamen quare tu | |
| istas Epicuri voces putes esse, non publicas? Quam multi | |
| poetae dicunt quae philosophis aut dicta sunt aut dicenda! | 5 |
| Non attingam tragicos nec togatas nostras (habent enim hae | |
| quoque aliquid severitatis et sunt inter comoedias ac tra- | |
| goedias mediae): quantum disertissimorum versuum inter | |
| mimos iacet! quam multa Publilii non excalceatis sed cotur- | |
| natis dicenda sunt! Unum versum eius, qui ad philosophiam | 9.1 |
| pertinet et ad hanc partem quae modo fuit in manibus, | |
| referam, quo negat fortuita in nostro habenda: | |
| alienum est omne quidquid optando evenit. | |
| Hunc sensum a te dici non paulo melius et adstrictius memini: | 10.1 |
| non est tuum fortuna quod fecit tuum. | |
| Illud etiamnunc melius dictum a te non praeteribo: | |
| dari bonum quod potuit auferri potest. | |
| Hoc non inputo in solutum: de tuo tibi. Vale. | 5 |