| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| An merito reprehendat in quadam epistula Epicurus eos | 9.1.1 |
| qui dicunt sapientem se ipso esse contentum et propter hoc | |
| amico non indigere, desideras scire. Hoc obicitur Stilboni ab | |
| Epicuro et iis quibus summum bonum visum est animus in- | |
| patiens. In ambiguitatem incidendum est, si exprimere ἀπάθειαν | 2.1 |
| uno verbo cito voluerimus et inpatientiam dicere; poterit | |
| enim contrarium ei quod significare volumus intellegi. Nos | |
| eum volumus dicere qui respuat omnis mali sensum: accipietur | |
| is qui nullum ferre possit malum. Vide ergo num satius sit | 5 |
| aut invulnerabilem animum dicere aut animum extra omnem | |
| patientiam positum. Hoc inter nos et illos interest: noster sapiens | 3.1 |
| vincit quidem incommodum omne sed sentit, illorum ne sentit | |
| quidem. Illud nobis et illis commune est, sapientem se ipso | |
| esse contentum. Sed tamen et amicum habere vult et vicinum | |
| et contubernalem, quamvis sibi ipse sufficiat. Vide quam sit | 4.1 |
| se contentus: aliquando sui parte contentus est. Si illi ma- | |
| num aut morbus aut hostis exciderit, si quis oculum vel oculos | |
| casus excusserit, reliquiae illi suae satisfacient et erit inmi- | |
| nuto corpore et amputato tam laetus quam [in] integro fuit; | 5 |
| sed <si> quae sibi desunt non desiderat, non deesse mavult. Ita | 5.1 |
| sapiens se contentus est, non ut velit esse sine amico sed ut | |
| possit; et hoc quod dico 'possit' tale est: amissum aequo | |
| animo fert. Sine amico quidem numquam erit: in sua pote- | |
| state habet quam cito reparet. Quomodo si perdiderit Phidias | 5 |
| statuam protinus alteram faciet, sic hic faciendarum amici- | |
| tiarum artifex substituet alium in locum amissi. Quaeris | 6.1 |
| quomodo amicum cito facturus sit? Dicam, si illud mihi | |
| tecum convenerit, ut statim tibi solvam quod debeo et quan- | |
| tum ad hanc epistulam paria faciamus. Hecaton ait, 'ego tibi | |
| monstrabo amatorium sine medicamento, sine herba, sine | 5 |
| ullius veneficae carmine: si vis amari, ama'. Habet autem non | |
| tantum usus amicitiae veteris et certae magnam voluptatem | |
| sed etiam initium et comparatio novae. Quod interest inter | 7.1 |
| metentem agricolam et serentem, hoc inter eum qui amicum | |
| paravit et qui parat. Attalus philosophus dicere solebat | |
| iucundius esse amicum facere quam habere, 'quomodo artifici | |
| iucundius pingere est quam pinxisse'. Illa in opere suo | 5 |
| occupata sollicitudo ingens oblectamentum habet in ipsa | |
| occupatione: non aeque delectatur qui ab opere perfecto | |
| removit manum. Iam fructu artis suae fruitur: ipsa fruebatur | |
| arte cum pingeret. Fructuosior est adulescentia liberorum, | |
| sed infantia dulcior. | 10 |
| Nunc ad propositum revertamur. Sapiens etiam si conten- | 8.1 |
| tus est se, tamen habere amicum vult, si nihil aliud, ut | |
| exerceat amicitiam, ne tam magna virtus iaceat, non ad hoc | |
| quod dicebat Epicurus in hac ipsa epistula, 'ut habeat qui | |
| sibi aegro adsideat, succurrat in vincula coniecto vel inopi', | 5 |
| sed ut habeat aliquem cui ipse aegro adsideat, quem ipse | |
| circumventum hostili custodia liberet. Qui se spectat et | |
| propter hoc ad amicitiam venit male cogitat. Quemadmodum | |
| coepit, sic desinet: paravit amicum adversum vincla laturum | |
| opem; cum primum crepuerit catena, discedet. Hae sunt ami- | 9.1 |
| citiae quas temporarias populus appellat; qui utilitatis causa | |
| adsumptus est tamdiu placebit quamdiu utilis fuerit. Hac re | |
| florentes amicorum turba circumsedet, circa eversos solitudo | |
| est, et inde amici fugiunt ubi probantur; hac re ista tot nefaria | 5 |
| exempla sunt aliorum metu relinquentium, aliorum metu | |
| prodentium. Necesse est initia inter se et exitus congruant: | |
| qui amicus esse coepit quia expedit <et desinet quia expedit>; | |
| placebit aliquod pretium contra amicitiam, si ullum in illa | |
| placet praeter ipsam. 'In quid amicum paras?' Ut habeam | 10.1 |
| pro quo mori possim, ut habeam quem in exilium sequar, | |
| cuius me morti et opponam et inpendam: ista quam tu de- | |
| scribis negotiatio est, non amicitia, quae ad commodum acce- | |
| dit, quae quid consecutura sit spectat. Non dubie habet | 11.1 |
| aliquid simile amicitiae adfectus amantium; possis dicere illam | |
| esse insanam amicitiam. Numquid ergo quisquam amat lucri | |
| causa? numquid ambitionis aut gloriae? Ipse per se amor, | |
| omnium aliarum rerum neglegens, animos in cupiditatem | 5 |
| formae non sine spe mutuae caritatis accendit. Quid ergo? | |
| ex honestiore causa coit turpis adfectus? 'Non agitur' inquis | 12.1 |
| 'nunc de hoc, an amicitia propter se ipsam adpetenda sit.' | |
| Immo vero nihil magis probandum est; nam si propter se | |
| ipsam expetenda est, potest ad illam accedere qui se ipso | |
| contentus est. 'Quomodo ergo ad illam accedit?' Quomodo | 5 |
| ad rem pulcherrimam, non lucro captus nec varietate fortunae | |
| perterritus; detrahit amicitiae maiestatem suam qui illam | |
| parat ad bonos casus. | |
| 'Se contentus est sapiens.' Hoc, mi Lucili, plerique perperam | 13.1 |
| interpretantur: sapientem undique submovent et intra cutem | |
| suam cogunt. Distinguendum autem est quid et quatenus | |
| vox ista promittat: se contentus est sapiens ad beate viven- | |
| dum, non ad vivendum; ad hoc enim multis illi rebus opus | 5 |
| est, ad illud tantum animo sano et erecto et despiciente | |
| fortunam. Volo tibi Chrysippi quoque distinctionem in- | 14.1 |
| dicare. Ait sapientem nulla re egere, et tamen multis illi | |
| rebus opus esse: 'contra stulto nulla re opus est (nulla enim | |
| re uti scit) sed omnibus eget'. Sapienti et manibus et oculis et | |
| multis ad cotidianum usum necessariis opus est, eget nulla | 5 |
| re; egere enim necessitatis est, nihil necesse sapienti est. | |
| Ergo quamvis se ipso contentus sit, amicis illi opus est; hos | 15.1 |
| cupit habere quam plurimos, non ut beate vivat; vivet enim | |
| etiam sine amicis beate. Summum bonum extrinsecus instru- | |
| menta non quaerit; domi colitur, ex se totum est; incipit | |
| fortunae esse subiectum si quam partem sui foris quaerit. | 5 |
| 'Qualis tamen futura est vita sapientis, si sine amicis relin- | 16.1 |
| quatur in custodiam coniectus vel in aliqua gente aliena | |
| destitutus vel in navigatione longa retentus aut in desertum | |
| litus eiectus?' Qualis est Iovis, cum resoluto mundo et dis in | |
| unum confusis paulisper cessante natura adquiescit sibi | 5 |
| cogitationibus suis traditus. Tale quiddam sapiens facit: in | |
| se reconditur, secum est. Quamdiu quidem illi licet suo | 17.1 |
| arbitrio res suas ordinare, se contentus est et ducit uxorem; | |
| se contentus <est> et liberos tollit; se contentus est et tamen | |
| non viveret si foret sine homine victurus. Ad amicitiam fert | |
| illum nulla utilitas sua, sed naturalis inritatio; nam ut aliarum | 5 |
| nobis rerum innata dulcedo est, sic amicitiae. Quomodo solitu- | |
| dinis odium est et adpetitio societatis, quomodo hominem | |
| homini natura conciliat, sic inest huic quoque rei stimulus | |
| qui nos amicitiarum adpetentes faciat. Nihilominus cum sit | 18.1 |
| amicorum amantissimus, cum illos sibi comparet, saepe | |
| praeferat, omne intra se bonum terminabit et dicet quod | |
| Stilbon ille dixit, Stilbon quem Epicuri epistula insequitur. | |
| Hic enim capta patria, amissis liberis, amissa uxore, cum ex | 5 |
| incendio publico solus et tamen beatus exiret, interroganti | |
| Demetrio, cui cognomen ab exitio urbium Poliorcetes fuit, | |
| num quid perdidisset, 'omnia' inquit 'bona mea mecum sunt'. | |
| Ecce vir fortis ac strenuus! ipsam hostis sui victoriam vicit. | 19.1 |
| 'Nihil' inquit 'perdidi': dubitare illum coegit an vicisset. | |
| 'Omnia mea mecum sunt': iustitia, virtus, prudentia, hoc | |
| ipsum, nihil bonum putare quod eripi possit. Miramur | |
| animalia quaedam quae per medios ignes sine noxa corporum | 5 |
| transeunt: quanto hic mirabilior vir qui per ferrum et ruinas | |
| et ignes inlaesus et indemnis evasit! Vides quanto facilius sit | |
| totam gentem quam unum virum vincere? Haec vox illi | |
| communis est cum Stoico: aeque et hic intacta bona per | |
| concrematas urbes fert; se enim ipse contentus est; hoc | 10 |
| felicitatem suam fine designat. Ne existimes nos solos generosa | 20.1 |
| verba iactare, et ipse Stilbonis obiurgator Epicurus similem | |
| illi vocem emisit, quam tu boni consule, etiam si hunc diem | |
| iam expunxi. 'Si cui' inquit 'sua non videntur amplissima, | |
| licet totius mundi dominus sit, tamen miser est.' Vel si hoc | 5 |
| modo tibi melius enuntiari videtur (id enim agendum est | |
| ut non verbis serviamus sed sensibus), 'miser est qui se non | |
| beatissimum iudicat, licet imperet mundo'. Ut scias autem | 21.1 |
| hos sensus esse communes, natura scilicet dictante, apud | |
| poetam comicum invenies: | |
| non est beatus, esse se qui non putat. | |
| Quid enim refert qualis status tuus sit, si tibi videtur malus? | 5 |
| 'Quid ergo?' inquis 'si beatum se dixerit ille turpiter dives et | 22.1 |
| ille multorum dominus sed plurium servus, beatus sua | |
| sententia fiet?' Non quid dicat sed quid sentiat refert, nec | |
| quid uno die sentiat, sed quid adsidue. Non est autem quod | |
| verearis ne ad indignum res tanta perveniat: nisi sapienti sua | 5 |
| non placent; omnis stultitia laborat fastidio sui. Vale. |