| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Sic est, non muto sententiam: fuge multitudinem, fuge | 10.1.1 |
| paucitatem, fuge etiam unum. Non habeo cum quo te | |
| communicatum velim. Et vide quod iudicium meum habeas: | |
| audeo te tibi credere. Crates, ut aiunt, huius ipsius Stilbonis | |
| auditor, cuius mentionem priore epistula feci, cum vidisset | 5 |
| adulescentulum secreto ambulantem, interrogavit quid illic | |
| solus faceret. 'Mecum' inquit 'loquor.' Cui Crates 'cave' | |
| inquit 'rogo et diligenter adtende: cum homine malo loque- | |
| ris'. Lugentem timentemque custodire solemus, ne solitudine | 2.1 |
| male utatur. Nemo est ex inprudentibus qui relinqui sibi | |
| debeat; tunc mala consilia agitant, tunc aut aliis aut ipsis | |
| futura pericula struunt, tunc cupiditates inprobas ordinant; | |
| tunc quidquid aut metu aut pudore celabat animus exponit, | 5 |
| tunc audaciam acuit, libidinem inritat, iracundiam instigat. | |
| Denique quod unum solitudo habet commodum, nihil ulli | |
| committere, non timere indicem, perît stulto: ipse se prodit. | |
| Vide itaque quid de te sperem, immo quid spondeam mihi | |
| (spes enim incerti boni nomen est): non invenio cum quo te | 10 |
| malim esse quam tecum. Repeto memoria quam magno | 3.1 |
| animo quaedam verba proieceris, quanti roboris plena: | |
| gratulatus sum protinus mihi et dixi, 'non a summis labris | |
| ista venerunt, habent hae voces fundamentum; iste homo | |
| non est unus e populo, ad salutem spectat'. Sic loquere, sic | 4.1 |
| vive; vide ne te ulla res deprimat. Votorum tuorum veterum | |
| licet deis gratiam facias, alia de integro suscipe: roga bonam | |
| mentem, bonam valetudinem animi, deinde tunc corporis. | |
| Quidni tu ista vota saepe facias? Audacter deum roga: nihil | 5 |
| illum de alieno rogaturus es. | |
| Sed ut more meo cum aliquo munusculo epistulam mittam, | 5.1 |
| verum est quod apud Athenodorum inveni: 'tunc scito esse | |
| te omnibus cupiditatibus solutum, cum eo perveneris ut | |
| nihil deum roges nisi quod rogare possis palam'. Nunc enim | |
| quanta dementia est hominum! turpissima vota dis insusur- | 5 |
| rant; si quis admoverit aurem, conticiscent, et quod scire | |
| hominem nolunt deo narrant. Vide ergo ne hoc praecipi salu- | |
| briter possit: sic vive cum hominibus tamquam deus videat, | |
| sic loquere cum deo tamquam homines audiant. Vale. |