| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Locutus est mecum amicus tuus bonae indolis, in quo | 11.1.1 |
| quantum esset animi, quantum ingenii, quantum iam etiam | |
| profectus, sermo primus ostendit. Dedit nobis gustum, ad | |
| quem respondebit; non enim ex praeparato locutus est, sed | |
| subito deprehensus. Ubi se colligebat, verecundiam, bonum | 5 |
| in adulescente signum, vix potuit excutere; adeo illi ex alto | |
| suffusus est rubor. Hic illum, quantum suspicor, etiam cum se | |
| confirmaverit et omnibus vitiis exuerit, sapientem quoque | |
| sequetur. Nulla enim sapientia naturalia corporis aut animi | |
| vitia ponuntur: quidquid infixum et ingenitum est lenitur | 10 |
| arte, non vincitur. Quibusdam etiam constantissimis in | 2.1 |
| conspectu populi sudor erumpit non aliter quam fatigatis et | |
| aestuantibus solet, quibusdam tremunt genua dicturis, | |
| quorundam dentes colliduntur, lingua titubat, labra con- | |
| currunt: haec nec disciplina nec usus umquam excutit, sed | 5 |
| natura vim suam exercet et illo vitio sui etiam robustissimos | |
| admonet. Inter haec esse et ruborem scio, qui gravissimis | 3.1 |
| quoque viris subitus adfunditur. Magis quidem in iuvenibus | |
| apparet, quibus et plus caloris est et tenera frons; nihilominus | |
| et veteranos et senes tangit. Quidam numquam magis quam | |
| cum erubuerint timendi sunt, quasi omnem verecundiam | 5 |
| effuderint; Sulla tunc erat violentissimus cum faciem eius | 4.1 |
| sanguis invaserat. Nihil erat mollius ore Pompei; numquam | |
| non coram pluribus rubuit, utique in contionibus. Fabianum, | |
| cum in senatum testis esset inductus, erubuisse memini, et | |
| hic illum mire pudor decuit. Non accidit hoc ab infirmitate | 5.1 |
| mentis sed a novitate rei, quae inexercitatos, etiam si non | |
| concutit, movet naturali in hoc facilitate corporis pronos; | |
| nam ut quidam boni sanguinis sunt, ita quidam incitati et | |
| mobilis et cito in os prodeuntis. Haec, ut dixi, nulla sapientia | 6.1 |
| abigit: alioquin haberet rerum naturam sub imperio, si | |
| omnia eraderet vitia. Quaecumque adtribuit condicio na- | |
| scendi et corporis temperatura, cum multum se diuque animus | |
| composuerit, haerebunt; nihil horum vetari potest, non | 5 |
| magis quam accersi. Artifices scaenici, qui imitantur adfectus, | 7.1 |
| qui metum et trepidationem exprimunt, qui tristitiam | |
| repraesentant, hoc indicio imitantur verecundiam. Deiciunt | |
| enim vultum, verba summittunt, figunt in terram oculos et | |
| deprimunt: ruborem sibi exprimere non possunt; nec pro- | 5 |
| hibetur hic nec adducitur. Nihil adversus haec sapientia | |
| promittit, nihil proficit: sui iuris sunt, iniussa veniunt, | |
| iniussa discedunt. | |
| Iam clausulam epistula poscit. Accipe, et quidem utilem | 8.1 |
| ac salutarem, quam te adfigere animo volo: 'aliquis vir bonus | |
| nobis diligendus est ac semper ante oculos habendus, ut sic | |
| tamquam illo spectante vivamus et omnia tamquam illo | |
| vidente faciamus'. Hoc, mi Lucili, Epicurus praecepit; | 9.1 |
| custodem nobis et paedagogum dedit, nec inmerito: magna | |
| pars peccatorum tollitur, si peccaturis testis adsistit. Aliquem | |
| habeat animus quem vereatur, cuius auctoritate etiam secre- | |
| tum suum sanctius faciat. O felicem illum qui non praesens | 5 |
| tantum sed etiam cogitatus emendat! O felicem qui sic | |
| aliquem vereri potest ut ad memoriam quoque eius se com- | |
| ponat atque ordinet! Qui sic aliquem vereri potest cito erit | |
| verendus. Elige itaque Catonem; si hic tibi videtur nimis | 10.1 |
| rigidus, elige remissioris animi virum Laelium. Elige eum | |
| cuius tibi placuit et vita et oratio et ipse animum ante se | |
| ferens vultus; illum tibi semper ostende vel custodem vel | |
| exemplum. Opus est, inquam, aliquo ad quem mores nostri | 5 |
| se ipsi exigant: nisi ad regulam prava non corriges. Vale. |